Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

93. Кременець, 1547 р.

Михайло Грушевський

Кор[олева] Бона наказує Андрею Тенчинському, аби не перешкоджав людям з Кременця ходити стародавньою дорогою по сіль до Коломиї, 9 марта 1547 р.

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithwaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etс. domina, magnifico Andreae de Thanczin palatino lublinensi et capitaneo rohatynensi, sincere nobis dilecto gratiam et favorem nostrum reginalem! Magnifice, sincere nobis dilecte! Quaeruntur cives ac subditi nostri crzemenecenses, quod cum ad salinas et zuppas colomienses ex oppido eorem Crzemyenyecz per Zaloscz, Hodow, Konyuchy, Szaranczuky et Szumliany via antiqua, usitata ac recta pro sale proficiscuntur, sinceritas tua illos retinet, ac via inusitata, indirecta proficisci ad Rohatyn, bona tenutae suae cogi debere, impediendo illis viam veterem, consvetam, qua via ad… ad Colomiam ire soliti erant; quando vero idem subditi nostri ad zuppas Dolynenses ire deberent, tunc ex oppido eodem Cremyenyecz vadunt via, quae per Pomorzany et Dunayow ad Rohatyn ducit, et banc viam rectam ac usitatam esse aiunt ad Rohatyn.

Quae res si ita est, ut ipsi quaeruntur, non potest esse sine gravamine et iniuria subditorum nostrorum. Idcirco postulamus a tua sinceritate ac illam hortamur, ut illos via antiqua eorum usitata ad zuppas precipue Colomienses ire non impediat nee prohibeat et ex usitata via rectiore versus Rohatyn deducere illos non iubeat nee eos hac re gravet et factores suos ab hoc gravamine inferendo cohibeat – factura pro iustitia et equitate sua et gratia nostra.

Datum Cracoviae feria quarta ante dominicam Oculi anno Domini MDXLVII. Ex commissione propria sacrae reginalis maiestatis.

Вписано того ж року до книг галицького ґроду на жадання міщан м. Кременця – Львів[ський] краєв[ий] архів, галиц[ького] ґр[оду] кн. 90, с. 946.


Примітки

…per Zaloscz, Hodow, Konyuchy, Szaranczuky et Szumliany… – ідентифіковано села: та Зборівського, Козівського, Бережанського, Підгаєцького р-нів Тернопільської обл.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 247 – 248.