Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

104. Перемишль, 1554 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт Авґуст позволяв єп[ископу] перемиському Антонію Радиловському поставити на церковних ґрунтах доми для ремісників, а тим ремісникам заложити свій осібний цех, 15 марта 1554 p.

Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiaeque etс. dominus et haeres, significamus praesentibus Uteris nostris, quibus expedit universis et singulis tarn praesentibus, quam futuris, harum notitiam habituris, quod ad supplicationem venerabilis Antonii Radyłowski, vladidicae nostri premisliensis ritus et religionis graecae, ipsi et successoribus eius pro tempore existentibus consentiendum duximus consentimusque praesentibus Uteris nostris, ut possit aedificere et denuo costituere in civitate nostra Premisliensi e regione muri per ipsum vladicam Antonium extructi intra et extra circuitum fundi ipsitis ecclesiae sancti Ioannis Baptistae, in cuius possessione pacifica hucusquo extitit, aedificia et domos pro artificibus et aliis quibuscunque inhabitatoribus pro tempore existentibus, citra tamen occupationem muri premisliensis et viae ex antiqua consuetudine circa murum eundem usitatae.

Quas quidem domos et aedeficia modo praemisso per successores eius seu per ipsum vladicam extruendas ecclesiasticae immunitati adscribendum duximus ascribimusque, appropriamus et incorporamus per praesentes ecclesiae superius recensitae sancti Ioannis, removentes ab eisdem omnia et singula saecularia tarn castrensia quam civilia onera, eximentes etiam illos a iurisdictione officiorum tarn castrensis quam civili (!) premisliensis, qui solius vladicae premisliensi present! et pro tempore existenti dicto audientes erunt, ipsique aut illius ofhcialibus parebunt ac census, datias, tributa reliquosque reditus dependent perpetuo et in aevum.

Ipsisque artificibus, quodcunque opificium exercentibus, potestatem facimus, ut liceat illis opificibus contubernium proprium a contuberniis et fraternitatibus artificum in civitate Premisliensi agentium distinctum habere. Licebit insuper illis in circulo civitatis Premisliensis et domibus suis opificiorum suorum labores et instrumenta quaevis venum exponere et divendere.

Per ipsum Antonium wladicam premisliensem et eius successores pro tempore existentes praefatas domos cum omni iure dominio, proprietate ac omnibus utilitatibus exinde provenientibus, tenendi, habendi, utendi, fruendi, quiete et pacifice possidendi ac in usus suos et successorum suorum bene placitos perpetuo et in aevum convertendi, harum testimonio literarum, quibus in fidem sigillum nostrum est subappensum.

Datum Lublini in conventu regni nostri generali feria quinta proxima post dominicam iudicam anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto, regni vero nostri vigesimi quinti (!). Ioannes Ocieski regni Poloniae cancellarius. Locus sigilli regni in cera expressi. Relatio magnifici Ioannis de Ocieszyno regni Poloniae cancellarii, succamerarii, burgrabii cracoviensis ac cracoviensis generalis, sandecensis olsztynensisque capitanei.

Вписано в потвердженні 1681 p. до книг земських перемиських того ж року на жадання єп[ископа] Винницького – Львів[ський] краєв[ий] архів, кн. зем[ська] перем[иська] 144, с. 2950.


Примітки

…Жиґимонт Авґуст позволяв єп[ископу] перемиському Антонію Рядило вс ь кому поставити на церковних ґрунтах доми для ремісників, а тим ремісникам заложити свій осібний цех – за цим документом у Перемишлі утворювалася духовна юри дика перемиського владики; майже в той же час у Львові також була утворена Святоюрська юридика львівського владики. Саме з другої половини XVI ст. у містах Речі Посполитої розпочався процес активного створення як духовних, так і шляхетських юридик, внаслідок чого територія під міською юрисдикцією надзвичайно зменшилася; ширше про це у: Bogucka М., Samsonowicz Н. Dzieje miast і mieszczaństwa w Polsce przedrozbiorowej. – Wrocław; Warszawa; Krakόw etс., 1986. – S. 494 – 498, 504 – 505.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 259 – 260.