Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

92. Стрілки, 1546 р.

Михайло Грушевський

Кор[олева] Бона потверджує Гриця, князя с. , в володінні князівством, 15 жовтня 1546 р.

Bona, Dei gratia regina Poloniae, suprema dux Lithwaniae, Russiae, Prussiae Masouiaeque etс. domina, significamus tenore praesentium quibus expedit universis, harum noticiam habituris, quia honestus Hrycz scultetus de villa nostra Strzelki presentauit nobis literas serenissimi domini et domini Sigismundi Dei gratia regis Poloniae, supremi ducis Lithwaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae etс. domini et haeredis, coniugis nostri colendissimi, super tywonatum et tabernam in eadem villa Strzylki necnon literas generosi olim Stanislai de Sprowa capitanei samboriensis venditionis scultetiae pro viginti florenis numeri et monetae polonicalis, supplicauitque nobis, ut priuilegium nostrum super scultetiam alias kniasthwo in eadem villa dare et extradere illi dignaremur.

Itaque nos permoti illius supplicationibus, visis huiusmodi literis et earum contenta bene recensitis, attendentesque dicti supplicantis honestis seruiitis, quae nobis et capitaneatui nostra Samboriensi impendit et facere in futurum pollicetur, eidem Hrycz et eius successoribus scultetiam alias kniasthwo in praedicta villa nostra Strzylki cum una integra area et cum agris dictis Vatharscziznami, quam sicut alii kniaziones suas tenent areas, et cum taberna, de qua nobis duos florenos singulis annis ratione census soluere tenebitur, et cum libertate, qua alii kniaziones gaudent, ita prout in hactenus tenuit et possedit, in viginti florenis pecuniae numeri et monetae in regno curentis, quemlibet florenum per triginta grosos computando, tenendam, habendam et possidendam dedimus et tenore medianie concedimus.

Cui quidem Hrycz homines et incolae eiusdem villae Strzylki quolibet anno duos dies laborare, videlicet unum diem arrare et alium falcastrare, ac tortas ratione columbationis quolibet festo nativitatis Domini nostri Iesu Christi tenebuntur dare.

In molendino autem dictae villae Strzylki, idem Hrycz pro vsu tantum suo frumenta communis grani molire habebit facultatem.

Praeterea tempore expeditionis bellicae aut quandocunque necesse fuerit, ipse Hrycz in vno equo armata manu in castro nostra interesse et morari tociens, quotiens opus fuerit, aliaque seruitia nobis et capitaneo nostra pro tempore existenti iuxta mandatum facere et exercere, prout et alii kniaziones, erit astrictus.

Quam quidem scultetiam in summa praefata viginti florenorum peccuniae tenebit et possidebit ad beneplacitum nostrum, iuribus nostris semper saluis manentibus. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum.

Datum Cracoviae ipsa die s. Heduigis anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo sexto. Bona regina s[ubscripsi]t.

Книга грамот Самбірського староства – Кор[онна] метрика Моск[овського] арх[іву] Мін[істерства] справедливості, IV, В.], кн. 22, л. 448.


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 246 – 247.