Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

87. Дешня, 1536 р.

Михайло Грушевський

Збіґнев Сененський продає Константину Хлодзінському війтівство с. Дешні, 10 мая 1536 p.

In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.

Quoniam quevis actiones hominum in tempore existentes pereunt et ab humanis mentibus citto excidunt, manu propria perpetuo litterarum testimonio et robore perpetuo observentur. Proinde ego Zbygneus, haeres de Sienno, in Rymanow Dessnoque, significo tenore praesentium, quibus expedit vniuersis ot singulis, praesentibus et futuris, harum noticiam habituris, quia condescendens supplicationibus nonnullorum mihi pro prouido Constantino Chłodzynski scultetiam in bonis meis videlicet in villa Dessno pro ducentis florenis vendit(am) cum omni iure et proprietate tarn late et longe, prout alii sculteti possidebant, quemlibet vero florenum per triginta grossos computando, monetae numeri polonicalis, ego itaque ut ex antiquo fundata est, prouido Constantino Hłodzienski et eius successoribus duos cum quarta laneos et duos hortos agri alias obssary do et unam tabernam in eadem villa praefata Dessno cum omnibus prouentibus et utilitatibus eius tottisque villaginis, alias nawsie, cum hortulanis, quot in eo locari possint.

Damus etiam praefato Constantino Hłodzinski molendinum unum et eius successoribus in eadem villa praedicta, Dessno cum omnibus prouentibus eius; damus etiam simul cum libertatem facere piscinas tot, quot fieri villagio meo in praefato possunt, tamen absque damno subditorum meorum.

Damus etiam praefato Constantino Chłodzinski liberam venationem et aucupia ferarum et volucrum in siluis nostris. Concedimus eidem Constantino Chłodzinski in praefata villa Dessno liberam mansionem artificibus cuiusvis generis et eadem artificia libere exercere.

Praeterea praefato Constantino Hlodzienski sculteto dossnensi et eius successoribus tertium denarium de qualibet re iudicata et sextum denarium censualem asserimus. Item eandem villam Dessno et eius incolas ex antiquo et perpetuo ecclesiae parochiali rymanouiensi assignamus, cuiusquidam villae cmetones singuli singulis annis de quolibet laneo unum truncum silligini et totidem auenae curato eiusdem ecclesiae rymanouiensi et alios redditus sibi et ministris ecclessiae praefatae dari solitos perpetue pro faeslo diui Martini dabunt et soluent.

Itemque ab eadem villa Dessno remouemus omnia iura polonicalia et consuetudines universas iuris polonicalis et conferimus illi [i]us teutonicum magdemburgense cum omnibus consuetudinibus eius. Absoluimus insuper praefatum Constantinum Chlodzinski scultetum et eius successores cum omnibus incolis eiusdem villae ab omnibus iudiciis et causis nostrorum procuratorum, ita tam[en], quod omnes incolae villae praedictae pro causis tarn magnis quam paruis eodem sculteto ipsoque solum respondere debebunt et tenebuntur iure teutonico magdenburgensi, sculteti nonnisi coram nobis vel successoribus nostris respondere tenebuntur, dummodo per litteram vel signum fuerit citatus vel evocatus, autoritati et iurisdictioni nostrae in nullo derogando.

Habebitque praefatus scultetus Constantinus Hłodzinski et eius successores, quod unusquisque cmetonum innquilinorumque in villa Dessno tenebuntur sculteto et eius successoribus in villa Dessno duos dies per annum laborare perpetue: una die tenebuntur falcastrare alias kosicz, alia die metere alias zacz, habebit etiam laborem communem alias tloką bis in quolibet anno ex cmethonibus eiusdem villae, ita tamen, ut post quemlibet laborem humaniter eosdem cmetones per hos duos dies cibo et potu reficiat.

Item damus eidem sculteto Constantino Chłodzinski et eius successoribus omnimodam praedictae scultetiae potestatem vendendi pro hac summa superius descripta uendendi, dandi, donandi, comutanti, prout sibi et eius successoribus melius videbitur expedire.

Item damus eidem sculteto, quod ipsum nemo sine ipsius voluntate aut successorum ipsius exemere et scultetia Dessnensi poterit excepto me aut successores nostras. De qua quidem praefata villa Dessno cmetones singuli singulis annis de quolibet manso seu laneo per unam marcam pecuniarum nobis et nostris successoribus ratione census dare et soluere tenebuntur.

Extendit autem villa Dessno praefata in suis limitibus et granitiebus ad longum et latum videlicet a limitibus Rymanouiensibus videlicet Slona Woda loco dicto usque ad limites uillae Krolikowa. De qua quidem villa Dessno sepe notatae praefatus scultetus Constantinus et eius successores omnes tenebuntur nobis nostrisque successoribus spe hostilis necessetatis et belli cum uno arcu decenter instructo et gladio in equo valoris sex florenorum totiens, quotiens opportunum ac necesse fuerit, sub nostris et successorum nostrorum expensis libere ac fideliter seruire. In quorum omnium fidem, robur et euidentius testimonium sigillum nostrum praesentibus est subapensum.

Actum et datum in curia nostra Rymanowiensi feria quarta post festum translationis sancti Stanislai anno Domini millessimo quingentesimo trigesimo sexto. Zbygniew Sienienski z Sienna manu propria.

Сю грамоту вписано до книг сяноцького ґроду на жадання «Wasyl Dessynski, prouidus scultetus villae Dessno» в 1593 p. – Львів[ський] краєв[ий] арх[ів], кн. сяноцького ґроду 21, с. 1219.


Примітки

…с. Дешні – тепер с. на території Польщі.

…ad limites uillae Krolikowa – тепер с. на території Польщі; уперше згадується в 1434 p. (AGZ. – Lwόw, 1879. – Т. VII. – Nr 40).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 240 – 241.