91. Лісько, 1546 р.
Михайло Грушевський
Кор[оль] Жиґимонт потверджує цехові устави м. Ліська, дані дідичом його П.Кмітою, 27 марта 1546 p.
In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.
Nos Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, supraemus dux Lituaniae nee non terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cuiaviae, Elblangensis, Culmensis, Pomeraniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etс. etс. dominus et heres, significamus tenore praesentium quorum interest universis, praesentibus et futuris, quia exposuerit nobis magnificus Petrus Cmitta comes in Wisnicz, palatinus cracoviensis, regni nostri mareschalcus et cracoviensis, sczepusiensis, premisliensis, kolensisque capitaneus, oppidum cuius hereditarium oppidum Lesko in dies crescere posse, si in eo contubernia artificum instituerentur, petiitque a nobis, ut hoc authoritate nostra regia more aliarum civitatum facere dignaremur, nos itaque huic non inviti accedentes, utpote quod multo maiora is senator de nobis et republica meritus est, cupien[te]s, ut hoc oppidum Lesko ad meliorem statum et conditionem reducatur incolaequae eius debito ordine contineantur, in eodem oppido universis artificibus, lam magistris, quam sotiis edoctis et non edoctis praesentibus et pro tempore existentibus contabemium vulgo «cech» dictum constituimus et indicimus hisce litteris perpetuo tenendum et observandum.
Itaque magistri unius cuiusque artificii alios quoscumque idoneos ad eorum artificium assumere et assumptos instruere et edocere, socios facere et creare et cognomina eis imponere iuxta nomen artificiorum civitatis Premisliensis ac deinde ad magisterium promovere valeant et possint.
Cuius contubemii articuli sunt isti principiosi: quis magister effici voluerit, specimen alias sztuka artis suae facere ac demonstrare iuxta consuetudinem civitatis Premisliensis, praeterea ius civile et contubernium suscipi, contubemioque tres florenos pecuniae censualis solvere et numerare, sex libras caerae et unum vas cerevisiae tenebitur; ultra nativitatis suae debet habere ac ubi artificium didicerit, intra unius anni decursum tenebitur eisdem Uteris docere.
Et qui ius civile aut contubernium non suscepit, cum aliis artem non exerceat, insuper quivis magistris ratione magisterii sui ad contubernium nihil dabit neque is qui filiam magistri artis suae in uxorem duxerit, pretera (!) banitio contubemii a sex viris artis uniuscuiusque fieri debet.
Iunior magister artis non habens uxorem intra annum unum uxorari debet; qui si per hoc tempus non duxerit uxorem, talis luet poenam contubernio quartam lapidis caerae; et si altera anno non dederit se matrimonio, suo contubernio medium lapidis caerae pendet; quod si tertio anno id non curaverit, unam lapidem caerae luet; quarto vera anno coactus erit dimittere.
Iunior frater tamdiu fratribus serviel, cerevisiam portabit, donee isti alter iunior susceperit, et non debet vas ex quo educitur cerevisia inclinare, nisi id ipsius duo fratres conspiciant. Etiam cereos tenebitur accendere et extinguere, donee ei alius susceperit; si in hoc negligiens fuerit, medium grossum, quoties commiserit, contubernio luet; in festis vero diebus ut Nativitatis Domini, Paschae, Corporis Christi, per integram octavam Nativitatis et Assumptionis beatae Mariae et aliis festis in matudinis (!) missis, vespertinis praecibus hoc diligenter facere erit obnoxius sub poena unius grossi.
Magister quicunque operam artis inhoaverit et non perfecerit, ut in exemplo artis sartoriae magister si malefecerit pannum, iam alter frater illud suscipere nee ex eo laborare poterit.
Ita intellegatur de singulis artificibus, quod si ex inhoato operatus fecerit, id totum, quod a labore acceperit, ad cistam fraternitatis imponere debet; praeterea si quis magistrorum alicui fratrum socium seu famulum abduxerit alias odwołał by, talis luet duo talenta caerae; praeterea quicunque fratrum alterius labore(m) estimaret vel vituperaret et duobus testibus convinceretur, talis luet duo talenta caerae; et si quis magistrorum diebus festivis solennioribus palam operantur (!), is duo talenta caerae fraternitati luet.
Insuper, si qui signo admonitus ad contubernium venire non curant, tales medium grossum contubernio luent exceptis absentibus: tamen uxor, famulus absentis magistri absentiam apud seniorem contubernii tenebitur excusare. Et minor fratrum ex contubernio funeri humando fratris vel sororis foveam fodere tenebitur sub poena unius librae caerae.
Praeterea quisque fratrum, quam primum signum contubernii aut crux repraesentata ad sepulturam mortui fratris vel sororis fuerit, tenebitur adesse atque corpus mortui ad famulum sub poena medii grossi conducere sit obligatus. Fratres vero, qui ex mandato artis magistrorum corpori mortui fratris ad famulum serviant, illud deferre voluerint exhibere per unum talentum caerae fratribus succumbent.
Quilibet fratrum tenebitur missae fraternitatis funebri interesse. Fratrem circa compotationes fraternitatis rixas aliquas aut seditiones verbis aut factis excitare ausus fuerit, talis pro poena tenebitur illud vas non plenum cerevisiae pecunia propria denuo adimplere.
Praeterea unusquisque fratrum discipulum quem informandum susciperit, intra unam quindenam magistris in contubernio denuntiare sub poena trium quartalium caerae ae quartalis cerevisiae cum tribus grossis pecuniae, et hie discipulus tenebitur confraternitati mediam marcam pecuniae innumerare.
Etiam unusquisque fratrum singulis quadris anni vulgo quartalibus dictis in arculam contubernii intra unam quindenam grossum unum pecuniae sub poena reponere teneat[ur]. Quicunque fratrum secreta contubernii detegere ausus fuerit et de eo conviceretur, talis fraternitati, quoties id fecerit, duo talenta caerae succumbet.
Nullus fratrum de arcula contubemali pecunias consodales accipere debebit, nisi prius vadium in auro vel in argenteo equivalens in arculam deposuerit. Et confrater destruens rem vel materiam illi ad elaboranda datam, ut in exemplo sartor vestem, talis iustificari se debet coram magistris contubernii, non alibi, sub poena duorum talentorum cerae.
Praeterea si apud aliquem civem siue suburbianum iurisdictioni civili subiacentem indoctus quispiam arlificum alias partacz artem exercens repertus fuerit, talis qui foverit eum, solvet consultanti poenae unum florenum polonicae pecuniae, quod ad reformationem oppidi Lesko conuerti debet.
Insuper nullus magistrorum vel sotiorum audeat aliquem ex confraternitate pro quacunque re confratemitatem cencernenti evocare, quam magistri quilibet conquerenti iustitia et effectu tarn contubernalibus, quam extraneis sub poena advocatiali quinque grossorum erunt obnoxii facere.
In aliis vero negotiis et eventibus quicunque artifices iuxta consuetudinem et observantias universorum artificum civitatis Premislensis se regere et conservare tenebuntur. Quae omnia praemissa, laudabili consuetudin[i] recepta, quatenus communi bono et statutis regni non contraria, decemimus robur debitae fimitatis habitura, – harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio literarum.
Datum Cracoviae sabbatho proximo post festum anuntiationis beatissimae virginis Mariae anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo sexto, regni nostri quadragesimo primo.
Вписано до книг сяноцького ґроду в 1773 р. на жадання Івана Горняткевича, міщанина ліського – Львів[ський] краєв[ий] арх[ів], кн. сяноц[ького] ґр[оду] 256, с. 3562.
Примітки
…цехові устави м. Ліська – тепер м. Lisko на території Польщі.
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 244 – 246.