Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

88. Куманівці, 1539 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт полишає с. Куманівці при обов’язках до Хмельницького замку, 23 січня 1539 р.

Sigismundus Dei gratia etс. significamus etс., quia prout cittaveramus nobiles Hrynyecz et Volosz et alios omnes, sua interresse habere putantes ad exemendum bona Kumanowcze et ad reponendum ac producendum literas originales, et ipsi citati comparentes in termino per nos praefixo eis nullas quidem literas se habuisse fassi sunt, sed hec bona ex antiquissimis temporibus semper ipsorum hereditaria ab antecessoribus et nunquam nostra regalia fuisse serviciaque ex suis bonis, que ipsi possident, non ad castrum Row, sed ad castrum Chmielnik pertinuisse, et vltra affirmaverunt et se probaturos sufficienter, in quantum eis decreverimus, obtulerunt, asserendo insuper, quod villa ipsa Kumanowcze, imo verius locus ville, cum nulla ibi extat, nisi deserta, ab ipsorum nominibus fuerint vocata, quod Kumanowcze vocarentur, subiunxeruntque aliam esse villam Kumanowcze in campis Podoliae lacioribus in vastitatibus, petendo se circa hereditatem suam praefatam Kumanowcze conservari et a cittacione absolvi.

Itaque nos de certa sciencia et speciali gratia nostris regalibus, quamvis in uteris originalibus rovensibus contineri viderimus villam Kumanowcze, tamen videndo longiori loco dissitam villam dictam Kumanowske ipsorum cittatorum a Row proximeque adiacere castro nostro Chmyelnik, ipsos nobiles in possessione prefatorum bonorum conservamus et a termino atque a cittatione absolvimus liberosque dimittimus decernimusque, ut temporibus perpetuis deinceps ad castrum Chmyelnik servicia debita, que nunc exbibent, exhibere, sustinere et subire prefati nobiles et eorum successores teneantur et debeant. Harum etс.

Datum Cracovie in convencione feria quarta post festum s. Agnetis anno Domini MDXXIX.

Кор[онна] метрика Варшавського головного архіву, кн. 3, л. 166 v.


Примітки

…с. Куманівці… – тепер с. Хмільницького р-ну Вінницької обл. (Історія міст і сіл Української РСР: Вінницька область. – С. 673).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 241 – 242.