Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

101. Перемишль, 1549 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт Авґуст надає владицтво перемиське Яцку Радиловському, 6 марта 1549 p.

Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithwaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etс. dominus et haeres, significamus praesentibus literis, quibus expedit universis, quia cum perlatum esset ad nos venerabilem Laurentium Terlecki, vladicam premisliensem, paulo superioribus diebus ex hac vita excessisse et per eius obitum vladicatum premiesliense (!), quo fungebatur, vacare, intelligentes debiti muneris nostri esse, huic loco et officio de alio vladica, homine idoneo quamprimum prouidere, turn habentes commendatam venerabilis et nobilis Iaczkonis Radyłowski, clerici rythus ruthenici virtutem, litterarum peritiam et honestam et laudabilem inter homines conversationem, eidem de certa scientia et gratia nostra regia praedictum vladicatum premisliensem per obitum, ut praemissum est, venerabilis Laurentii Terlecki vacantem dandum et conferendum duximus damusque et conferimus per praesentes literas nostras, per ipsum venerabilem Iaczkonem Radyłowski praedictam dignitatem vladicatus premisliensis cum omnibus eius muniis, praerogativis ac bonis et proventibus uniuersis, de iure et antiqua consuetudine ad eundem pertinentibus tenendum, habendum utirruendum, quieteque et pacifice possidendum usque ad extrema vitae suae tempora vel maioris dignitatis assecutionem, mandantes omnibus et singulis cuiuscunque status et conditionis subditis nostris ubicunque locorum constitutis, praesertim vero hominibus rythus ruthenici in diecesi premisliensi consistentibus, ut ipsum venerabilem Iaczkonem Radyłowski pro vero et legitimo vladica premisliensi habeant eique uti praelato et pastori suo in omnibus licitis ac honestis pareant ac obediant et de omnibus et singulis prouentibus ac obvenlionibus, ad eum ratione vladicatus sui de iure vel antiqua consuetudine pertinentibus respondeant et per alios responded faciant, pro gratia nostra aliter non facturi – harum, quibus sigillum nostrum est subappensum testimonio litterarum.

Datum Cracoviae feria quarta ante dominicam quadragesimae proxima anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo nono, regni vero nostri vigesimo. Nicolaus Grabia, regni vicecancellarius, manu propria. Relatio m[a]gn[in]ci Nicolai Grabia castellani chełmensis regni Poloniae vicecancellarii et lubomlensis capitanei etс.

Документ сей вписано разом з ч. 79 на жадання того ж Янковського з тою ж приміткою: «sigillum regni est appensum eidem privilegio, in suo loco pendet» – Львів[ський] краєв[ий] арх[ів], перем[иська] зем[ська] кн. 237, с. 1297.


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 255 – 256.