110. Нова Короликова, 1558 р.
Михайло Грушевський
Ян Дзядуський, біскуп перемиський, потверджує Романа Волоха, попа с. Нової Короликової, в правах володіння ланом ґрунту в тім селі, 6 червня 1558 р.
Ioannes Dziaduski, Dei gratia episcopus premisliensis, significamus tenore praesentium universis et singulis, praesentibus et futuris, quomodo honestus Romanus Valachus, rithus graecanici pop de villa nostra Nova Krolikowa, petiit a nobis maioribus precibus, quibus petiit, ut laneum a Procopio, sculteto nostro, patrem (!) eius, dudum de cruda radice extirpatum, elaboratum et possessum, ad synagogam ruthenicam priviligiaremus ac immunitati Ruthenorum, prout habent alia synagoga, ascriberemus.
Qui laneus habet cursum suum incipientem a fl[u]vio villae dictae Nowa Krolikowa et extenditur usque ad graniciem Wisłoczek una parte, altera vero parte villae praedictae inhoatur a fluvio et extenditur usque ad graniciem villae Kamionka, iacentem superiori parte agrorum ad scultetiam pertinentium, inferiori parte agrorum Antiqua Krolikowa (sic).
Praeterea cum illius lanei solum sterile ac non satis frugiferum esse compertum habeamus, eius rei rationem habentes, itaque cum nos ipse praedictus pop una cum subditis nostris de eadem villa dicta Nowa Krolikowa obnixe rogarent crebrisque supplicationibus flagitarent, ut eis in hac religionis causa provideremus, tandem illorum quaerimoniis precibusque permoti, eis pro officio nostro consulendum et succurendum censuimus, adhibito capituli nostri premisliensis consilio et consensu, damusque noviter et de gratia nostra donavimus praedictum laneum, iacentem in duas partes praedictae villae iuxta agrorum scultetialium una cum obszaro, per eundem poponem propria manu et sumptu de cruda radice extirpatum, excultum et elaboratum, qui inhoatur a villa dicta et extenditur usque ad graniciem villae nostrae Kamionka, iacentem superiori parte obszaros scultetiales, inferiori vero parte incolae dicti Peterkone, necnon ortulaniam in villagio pro ecclesia, et alteram ortulaniam in sessionem, atque iam ex eo tempore eos ipsos agros una cum laneo supra scripto adiungimus atque applicamus praedictae synagogae, nihil deminuendo, auferendo, quam late longe in suis terminis et limitibus circumferentialiterque extendunt, praedicto poponi et successoribus eius addicimus et adscribimus, concedentes illis liberam possessionem et utifructionem, prout illi melius et utilius videbitur, quin etiam ab omnibus censibus, servitiis et oneribus eum poponem et eius successores liberos immunesque perpetuo facimus, solummodo tenebitur dictus pop suique posteri communi honorario, dum episcopum invisunt, cum advenerit alicubi ex itinere.
Subditi vero nostri, quantumcumque sunt in praesenti kmetones in Nowa et Antiqua Krolikowa et in posterum locabuntur, universi et singuli praefato poponi et successoribus eius tenebuntur dare annuatim per unam copetiam, id est per sexaginta manipulos siligilis et alia secundum receptam consuetudinem, quacunque in aliis quoque villis nostris huiusmodi poponibus dare consueverunt, quolibet anno dare debebunt.
Quae donatio praefatorum agrorum est data et donata per reverendissimum dominum Ioannem antistitem premisliensem unacum capitulo aeviternis temporibus duratura.
Quas quidem literas superius insertas in omnibus earum punctis, clausulis et articulis authoritate, qua fungimur, approbavimus et confirmavimus, quemadmodum approbamus et confirmamus per praesentes, decernentes eas omniaque in eis contenta, in quorum usu et possessione permansit hactenus, robur debitae firmitatis obtinere debere. In cuius rei fidem et testimonium sigillum nostrum praesentibus est subappensum.
Datum Vilnae die sexta mensis iunii anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo octavo. Idem qui supra episcopus manu propria. L[ocus] s[igilli], locus sigilli seorsive appensi.
Сю грамоту потвердив дня 28/6 1688 в Березові (Brezoviae) Ян Станіслав «comes de Sbąski», біскуп перемиський, з тим застереженням, «quod agri et fundi in successores naturales nullo titulo exdividantur sub amissione privilegii, nullaque super iisdem fundis et agris post decessum prodendantur (читати: praetendatur) successio, quod si vero iliqua ad praesens exdivisio sive alienatio sit attentata, eadem integre et plenarie cassatur et annihilatur». Се потвердження вписано до книг сяноцького ґроду на жадання Антонія Жилавського, руського пароха в Пулаві і ясельського декана в р. 1781 – Львів[ський] краєв[ий] арх[ів], кн. сян[оцького] ґр[оду] 265, с. 281.
Примітки
…с. Нової Короликової – тепер с. на території Польщі.
…ad graniciem villae Kamionka – тепер с. на території Польщі.
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 268 – 269.