Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

117 – 119. Головенка, 1565 р.

Михайло Грушевський

Листи кор[оля] Жиґимонта Авґуста в справі позволения шл. Яну Врубльовському на купно двох ланів від селян с. Головенки в старостві Сяноцькім, 16 цвітня – 10 мая 1565 p.

Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae etс. dominus et haeres, generoso Nicolao Czykowsky, castellano tarnouiensi et capitaneo nostro sanocensi, fideli nobis dilecto, gratiam nostram regiam!

In absentia eius vicecapitaneo. Generose fidelis dilecte! Dedimus consensum nostrum nobili Ioanni Vrobliowsky, vt possit duos colonos, videlicet villae nostrae Glowyenka, Marco Marek et Albertum Bakaliarz de duobus laneis agri, in quibus resident, redimere, quos duos laneos ipsi pro erigenda nouiterque extruenda scultetia in eadem villa in perpetuum cum suis successoribus descripsimus.

Permisimus item, vt molendinum in fluuiolo Lubathowka extructum de manibus quorumcumque tenutariorum redimeret, quod etiam praedictae scultetiae in perpetuum adiunximus vel alioqui, prout haec omnia in priuilegio nostro eidem nobili Ioanni Vrobliowsky concessa fusius sunt complexa. Mandamus itaque f[idelitati] tuae, vt eundem nobilem Ioannem Vrobliowsky in extruenda, quam etiam paciffice possidenda, simulatque per ipsum legittime redempta fuerit predicta scultetia, manu teneat et deffendat, manutenerique et deffendi iubeat, quin etiam, vt ad effectum cito perueniat, eundem, quo ad eius fieri poterit et licuerit, adiuuet, pro gratia et offitio suo secus f[idelitas] tua non factura!

Datum Petricouiae X die maii, anno Domini MDLXV, regni nostri XXXVI. Ad mandatum sacrae regiae maiestatis proprium.

Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae, Samogitiae etс. dominus et heres.

Prouidis Marco Marek et Albert Bakalarz, colonis villae nostrae Glowyenka in laneis residentibus, fidelibus nostris mandamus, vt coram commissariis nostris, quos ad redimendos ex ipsorum manibus laneos predictos agri, in quibus resident, compareant, pecuniam a nobili Ioanne Vrobliowsky, cui eosdem laneos pro erigenda noua scultetia in eadem villa perpetuo adscripsimus, ex eisdem leuaturi ac possessione eorundem ipsi in effectu cessuri, pro gratia nostra.

Datum Petricouiae VII die maii, anno Domini MDLXV, regni nostri XXXVI. Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium.

Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae, Samogitiae etc, dominus et heres. Famatis proconsuli consulisbusque ciuitatis nostrae Crosnensis, fidelibus dilectis, gratiam nostram regiam!

Famati fideles dilecti! Dedimus consensum nostrum nobili Ioanni Vrobliowsky, vt possit et valeat molendinum in fluuiolo Lubathowka extructum in villa nostra Glowyenka de manibus f[idelitatibus] vestrarum redimere, ad idque debito fine terminandum designamus certos commisarios nostras [Лишене порожнє місце.]. Coniungitur hoc molendinum, posteaquam ipsius exemplio legittime perfecta fuerit, eidem Ioanni Vrobliowsky, aduocatisque perpetuo se subsequentibus ad aduocatiam seu scultetiam villae praedictae Glowyenka adiunxerimus adscripserimusque. Mandamus f[idelit] vestris, posteaquam per nostras commisarios fuerint vocatae, vna cum priuilegio reginali, si quod de supra se habere praetendunt, coram eisdem compareant, summam in eo descriptam leuaturi possesioneque molendini praedicto Ioanni Vrobliowsky cessuri pro gratia nostra.

Datum Petricouiae feria secunda post dominicam palmarum proxima anno Domini MDLXV, regni nostri XXXVI. Ad mandatum sacrae maiestatis regiae proprium.

Всі три листи вписано до книг сяноцького ґр[оду] на жадання Врубльовського дня 15 мая 1565 p. – Львів[ський] краєв[ий] арх[ів], сяноцьк[ого] ґр[оду] кн. 315, с. 470 – 471. Рік пізніше король видав наново листи такого ж зовсім змісту – вписані того ж 1565 р. там же в кн. 316, с. 154.


Примітки

…с. Головенки в старостві Сяноцькім – тепер с. на території Польщі; відоме в джерелах з 1445 p. (Słownik historyczno-geograficzny. – Cz. 1. – S. 124 – 125).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 281 – 282.