Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

112. Роги, 1556 р.

Михайло Грушевський

Король Жиґимонт Авґуст наказує державцеві с. , аби не обтяжав селян, 5 лютого 1559 р.

Sigismundus Augustus Dei gratia rex Polonie, magnus dux Lithuanie, Russie, Prussie, Mazovie etс. dominus et haeres, generoso Nicolao Tharlo de Sczekarzovicze, vexillifero sandomiriensi, fideli nobis dilecto, gratiam nostram regiam! Generose fidelis dilecte! Ex suplicatione, quam nobis subditi nostri, incole ville Rogy tenute fidelitatis tue exhibuerunt, accepimus, quod fidelitas tua labores singulis diebus in septimana ab eis exigil, cum antiquitus unum diem in septimana se laborare dicunt, ac ad subministrandas vecturas inusitatas ipsos adigit, quo factum esse referunt, quod multi in alias diciones migrare coacti sunt, turn quod agros eisdem adimit uxoresque eorum ad nendum per quatuor ulnas canaparum cogit, aliisque iniuriis eos oppri mit.

Que res si ita esset, cum praeiudicio coniuncta esset, quare mandamus fidelitati tue, ne eos ad labores insolitos cogat neque vecturas inusitatas aliaque onera indebita aut quicquam insoliti in eos statuat seu exigat, agros vero ademptos eisdem restituat. Volumus preterea, ne in eos hoc nomine, quod de fidelitate tua questi sunt, quippiam duri statuat, neque illis de se querendi occasionem prebeat, pro gratia nostra secus non factura!

Datum Piotrkoviae V die mensis februarii, anno Domini MDLIX, regni vero nostri XXIX. Ad mandatum sacrae regie maiestatis proprium.

Вписана того ж року до книг ґрод[ських] сяноцьких – Львів[ський] краєв[ий] архів, кн. сяноц[ького] ґр[оду] 18, с. 24 (і те ж саме в кн. 27, с. 26).


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 271.