114. Гнила Мочарка, 1561 р.
Михайло Грушевський
Кор[оль] Жиґимонт Авґуст потверджує фундацію села Гнилої Мочарки в старостві Самбірськім і війтівства (властиво князівства) в нім, вчинену старостою, 13 червня 1561 р.
Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae etс., significamus praesentibus literis nostris quorum interest universis, quod cum magnificus olim Ioannes do Mieliecz, pallatinus Podoliae, regni nostri supremus marsalcus ac samboriensis grodecensisque etс. capitaneus, volens facere meliorem conditionem bonorum nostrorum capitaneatus Samboriensis, concessisset prouido Alexio Mrzyglod facultatem locandi et extirpandi de cruda radice villam nouam in fundo eorundem bonorum nostrorum capitaneatus Samboriensis et in loco circa riuulum Hnila Moczarka dicto, eodem cognomine Hnila Moczarka apellandam, ipsumque Alexium praenominatae villae nouiter locandae scultetum designasset, colonis vero in eadem villa nouiter extirpanda locandis libertatem sedecim annorum ea quidem ratione dedisset, ut ilia expirata teneantur et sint astricti census, dationes et contributiones omnes ad arcem nostram samboriensem dare et praestare oneraque omnia generaliter ferre et subire, quaecunque incolae aliarum villarum nostrarum, in eadem praefectura existentium, ex antiquo praestare et subire solent ac debent; assignasset praeterea eidem sculteto duos laneos seu mansos agri integros per eum et eius successores iure aduocatiae possidendos, eo quoque adiecto, vt liberum sit eidem sculteto in eadem villa molendinum ad molienda frumenta, turn et aliud molendinum ad conficiendos pannos, vulgo folusz dictum, ac tabernam extruere fructusque et utilitates ex eis prouenturas in usus suos et successorum suorum conuertere;
et ut idem scultetus et sui successores omnium et singularum dationum, quascunque villae praefatae incolae ad arcem nostram daturi sunt, tertiam partem percipiant, incolae etiam villae praefatae eidem sculteto suo et suis successoribus tortas et cincturas equorum vulgo popragi bis in anno dare, tres quoque dies in anno laborare, videlicet arare, mettere et falcastrare teneantur, quemadmodum id aliae villae vicinae scultetis suis praestare et facere solent;
– nunc vero mortuo magnifico olim Ioanne de Mieliecz cum supplicalum nobis praenominati prouidi Alexii Mrzyglod nomine, ut eiusmodi concessionem ratam habere, eamque autoritate nostra approbare et confirmare dignaremur, nos intelligentes concessionem eiusmodi pro utilitate et conditione meliori bonorum nostrorum factam et institutam esse, concessionem superius specificalam in articulis tantummodo et conditionibus, quae superius specificatae et descriptae sunt, et quemadmodum descriptae sunt, ratam et gratam habentes, eandem authoritate nostra regia approbandam et confirmandam duximus, uti approbamus et confirmamus praesentibus, ita tamen, ut ea omnia praemissa sine damno et praeiudicio aliorum bonorum nostrorum et villarum circumcirca iacentium necnon zupparum nostrarum, in eadem praefectura samboriensi existentium, fiant et instituantur, ipse quoque scultetus et sui successores nobis et nostris successoribus, quoties necesse fuerit, in duobus equis armati seruire ac dationes contributionesque omnes iuxta morem et consuetudinem aliorum scultetorum in eadem praefectura existentium dare et praestare oneraque solita subire teneantur, et quod praeterea nobis et nostris successoribus requisitis dictam scultetiam cuiquam obligare, vendere aut quouis modo alienare non poterint nee debebunt, iuribus etiam nostris regalibus ibidem semper saluis manentibus. In cuius rei fidem et testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum.
Datum Wilnae feria sexta post octauas festi sacratissimi corporis Christi proxima anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo primo, regni vero nostri trigesimo secundo. Relatio reverendi in Christo patris domini Philippi Padniewski, episcopi crac[oviensis] et regni Poloniae vicecancellarii. Philippus Padniewski episcopus et vicecancellarius s[ubs]c[ripsit].
Книга грамот Самбірського староства – Кор[онна] метрика Моск[овського] архіву. Мін[істерства] справ[едливості, IV. В.], кн. 22, л. 411
Примітки
…села Гнилої Мочарки в старостві Самбірськім… – тепер с. Турківського р-ну Львівської обл. (Історія міст і сіл Української РСР: Львівська область. – С. 878).
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 273 – 274.