103. Кам’янець-Подільський, 1553 р.
Михайло Грушевський
Кор[оль] Жиґимонт Авґуст звільняє камінецьких міщан-католиків, русинів і вірмен від оплати мита, 15 марта 1553 p.
In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.
Nos Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, necnon terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Russiae, Prussiae, Mazoviae, Samogitiae, Culmensis, Elbingensis, Pomeraniae etс. dominus et heres, significamus presentibus litteris universis tarn praesentibus quam futuris, quod cum relatum esset nobis civitatem nostram Camenecensem in terris nostris Podoliae, quae antemurale et propugnaculum regni et dominiorum nostrorum est, partim propter caritatem annonae, cuius est penuria magna in confinibus illius, partim quod nullas libertates et praerogativas a serenissimis predecessoribus nostris concessas habeat, maxima ex parte desolatam esse et nisi beneficentia nostra regia merit ei prospectum, desolatiorem futuram, – supplicassent nobis consiliarii in hac generali conventione congregati, ut libertatem ab omnibus et singulis theloneis nostris et regni nostri illis daremus, quamobrem nos de certa scientia, gratia et munificentia nostra regia consensuque consiliariorum omnium regni nostri cupientes commodis incolarum eius civitatis consulere ad melioremque statum et conditionem illam reducere, omnibus et singulis eiusdem civitatis nostrae Camenecensis civibus et incolis, sive ii romani, sive graeci, sive armenici ritus sint, earn gratiam et potestatem faciendam et concedendam censuimus, quod possint et valeant cum rebus suis omnibus et mercibus propriis, cuiuscunque generis eae fuerint et speciei, atque bobus pecoribusque et pecudibus quibusvis per omnia regni et dominiorum nostrorum loca et quasvis teloneorum cameras ire, proficisci, transire, deducere, reducere, vendere, commutare, libere, tuto, secure et absque omni impedimento ac telonei et vectigalis tarn novi et antiqui, quam cuiuscunque alterius, quocunque nomine ea appellentur, solutione exactione et depactatione, excepto tamen novo teloneo finitimo regni nostri, damusque, concedimus ac eosdem cives et incolas Camenecenses eorumque quemlibet a teloneis et vectigalibus omnibus liberos prorsus et immunes facimus et pronuntiamus hisce litteris nostris perpetuis temporibus et in aevum, ita tamen, ut sub pretextu huius libertatis ii ipsi cives et incolae Camenecenses pro suis rebus aut mercibus bobusque alienas merces, res bovesque ullo modo deducere, devendere sive commutare non audeant sub amissione tarn universarum rerum merciumque huiusmodi alienarum, quam omnium bonorum suorum mobilium et immobilium.
Quocirca universis et singulis regni et dominiorum nostrorum dignitariis, officialibus, palatinis, castellanis, capitaneis, tenutariis, vicecapitaneis, burgrabiis, nobilibus, teloneorum quorumvis et vectigalium prefectis, notariis, custodibus et eorum substitutis, civitatum, oppidorum et villarum rectoribus, proconsulibus, consulibus ceterisque omnibus, quorum interest, id denuntiamus atque una mandamus, ut eosdem cives nostras et incolas Camenecenses hac in libertate conservetis et manuteneatis, conservarique et manuteneri facialis, nullaque telonea et vectigalia ab eis eorumque rebus et mercibus propriis, cuiuscunque generis eae fuerint et speciei, bobusque aut pecoribus exigatis neque alios exigere patiamini, dempto, ut premissum est, teloneo regni nostri novo finitimo, sed eos una cum mercibus illorum propriis bobusque libere et absque omni impedimento ac telonei cuiusvis solutione per omnia teloneorum loca ire, proficisci et transire permittatis ac ab allis permitti patiatis, secus pro fide vestra et gratia nostra non facturi.
In quorum omnium fidem et testimonium presentes manu nostra subscripsimus, sigilloque nostra communiri iussimus.
Datum in conventione generali cracoviensi feria quarta post dominicam letare proxima anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo tertio, regni vera nostri anno vigesimo quarto presentibus reverendissimo et reverendis in Christo patribus dominis Nicolao Dziergowski archiepiscopo gneznensis legato nato et primate, Andrea Zebrzidowski cracoviensis, Ioanne Zdroiowski wladislaviensis, Andrea Czarnkowski nominato poznaniensis, Andrea Noskowski plocensis, Iacobo Uchanski chelmensis eclesiarum episcopis, necnon magnificis generosis et venerabilibus Petro Kmitha comite in Visnicze palatino et capitaneo cracoviensi, regni nostri marschalco supremo, scepusiensi, premisliensi, colensique, Nicolao Odnowski de Fulsthin et sandomiriensi et leopoliensi, Martino Zborowski calisiensi, schidloviensi odolanoviensique, lanussio a Kosczielecz brzestensi Maioris Poloniae generali naklensique, Andrea comite a Thenczin lublinensi ac rohathinensi sniathinensique, Nicolao de Seniawa belzensi et haliciensi colomiensique, loanne Dziergowski de Pawłowo Masoviae et warschawiensi palatinis et capitaneis, Stanislao Macziejowski woynicensi curiae nostrae marschalco, lubomliensi zawichosthensique, Philippo de Trcziana ravensi, Spithkone lordan de Zakliczyn sandecensi, regni nostri thesaurario, Valentino Dembienski bieczensi, burgrabio cracoviensi, Nicolao Miskowski de Mirow radomiensi, ducatuum Oszwieczimensis, Zatoriensis, Stanislao comite in Thenczin leopoliensi, lublinensi belzensique, loanne Bonar de Balicze chelmensi, magno procuratore cracoviensi, loanne Comorowski polanecensi, loanne Luthomirski brzezinensi, curiae nostrae thesaurario lanciciensique, Nicolao Luthomirski czechowiensi, Floriano Zebrzedowski oszwieczimensi, Bartholomeo Zebrzedowski brzestensi et diboviensi, loanne Loboczki spicimiriensi, Nicolao Radzieiowski gostinensi castellanis, loanne Oczieski regni nostri cancelario, succamerario burgrabioque cracoviensi, sandecensi et olsthinensi capitaneis, loanne Przerembski, vicecancelario regni nostri et preposito cracoviensi, Georgio Podlodowski camerario cracoviensi, loanne Sirakowski curiae nostrae referendariis, Martino Cromero canonico cracoviensi secretario nostro, Nicolao Mniszek et (!) magna Kunczyce cubiculi nostri prefecto, lukowiensi, sokaliensi, Stanislao Ligeza regni nostri pocillatore thissowiensique, Gabrielle Tharlo regni nostri incisore chelmensique capitaneis et allis quam plurimis dignitariis et officialibus nostris teslibus circa premissa.
Datum per manus magnifici loannis Oczieski regni Poloniae cancelarii, succamerarii burgrabiique cracoviensis, sandecensis et olsthinensis capitanei, sincere nobis dilecti. Sigismundus Augustus rex subscripsit.
Грамоту сю в потвердженні 1569 p. вписано в тім же році до книг ґр[одських] львівських на жадання міщан камінецьких – Львів[ський] краєв[ий] архів, кн. львівського] ґр[оду] 41, с. 530.
Примітки
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 257 – 259.