Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

94. Любич, 1548 р.

Михайло Грушевський

Королівське рішення в справі селян с. Любича, в Белзькім старостві, з старостою, 16 січня 1548 р.

Quia cum quererentur hie apud nos quidam ex pago nostro Lubicz dicto, ad capitaneatum Belzensem spectante, nomine universorum illius pagi incolarum hue missi, se a generoso Stanislao a Tanczyn capitaneo loci illius in quibusdam contra morem antiquum et ius eorum valachicum gravari, cumque hie ex adverso comparens ipse memoratus capitaneus contra eorum dicta exciperet, nos ex partium controversia in hunc modum decernimus.

Inprimis super querella ipsorum colonorum, quod per ipsum adigerentur, ut quotannis singuli eorum penderent singulas marcas pecunias iamque hoc nomine accepisse ab eisdem aliquos boves, cum tamen antea super huiusmodi censum seu reditum non fuissent obligati pendere, sed alios quosdam et alia seruitia praestare soliti essent pro iure suo volochico, ipso vero capitaneo allegante se id fecisse secundum decretum commissariorum nostrorum ad id negotii superiori anno deputatorum, qui decreuerant et iudicauerant ipsos incolas, praeterea quod multos agros contra morem volochici iuris habeant, cum tamen nisi paucos habere debent, quare more ceterorum omnium aliarum villarum istic nostrorum incolarum debere deinceps semper singulis ebdomadis uno die pro usu nostro opus facere seu laborare, quem laborem ipsi postea redimendo pacti fuerant velle potius quotannis singuli marcam pecuniae pendere ad constitutum tempus, quod tempus dum praeteriisset neque illi pactam pecuniam solvissent, contra eos egisse pro officio et pignorasse, sicque boves aliquot ab iis hoc nomine ex certo contractu cum eis facto pro retento hoc censu accepisse, id quod et ipsi querentes factum non negabant.

Quamobrem nos in hac re ab eiusmodi causa ipsum capitaneum absolvimus et decernimus deinceps ipsos semper vltra antiquos reditus, quos ab armentis et gregibus pro more volochico nobis pendere obligantur, exceptis tamen operariis bobus, a quibus nullum tributum dabant, sed ab aliis tantum, secundum veterem consuetudinem, et exceptis sexaginta gr. peccuniae, quam omnes contribuere solebant quotannis capitaneo loci illius propterea, ut in iure volochico conseruarentur, quod tributum abrogamus et tollimus, debere etiam singulis ebdomadis nobis unum diem laborare seu opus facere more celerorum incolarum aliarum villarum istic nostrarum, aut saltern, si ita ipsi commodum capitaneo nostra videbitur, super ea re aliquem contractum cum eodem de redimendo hoc labore facere, ita tamen, quod praeterea alia seruitia nobis et capitaneo praestare non erunt astricti; etiam et bellicam expeditionem, praeterea tamen id, quod idem quotannis debebunt advehere singuli duas trabes seu lignos ad edificandam seu restaurandam arcem illam nostram Belzensem.

Sed et illud decernimus, quod capitaneus noster debebit primo quoque tempore curare illis emetiendo agros et fundos pro pratis tantos, quantos habent alii coloni ceterarum villarum nostrarum, qui non iure Yblochorum utuntur. Harum testimonio litterarum quibus sigillum nostrum est subimpressum.

Литовська метрика Моск[овського] арх[іву] Мін[істерства] справедливості, IV. В.], кн. 26, л. 57 v.


Примітки

…с. Любича, в Белзькім старостві – тепер с. Lubecz на території Польщі; перша згадка датується 1491 p. (AGZ. – Lwόw, 1906. – Т. XIX. – Nr 2203).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 248 – 249.