Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

100. Тернава, 1549 р.

Михайло Грушевський

Петр Кміта продає князівство в Горішній і Долішній Тернаві шл. Ільку Кальницькому за 300 зол[отих], 1 вересня 1549 р.

In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.

Universa acta, quae in humanis geruntur negotiis, subito euanescunt temporisque diuturnitate labuntur, nisi munimentis sigillorum annotationibusque testium fuerint perennata. Proinde nos Petrus Kmita, comes in Visnicze, palatinus et capitaneus cracouiensis generalis et regni Poloniae supremus marschalcus atque scepusiensis, premisliensis colenensisque capitaneus, significamus tenore praesentium, quibus expedit universis et singulis, praesentibus et futuris, harum notitiam habituris, quia nos cupientes bona nostra augmentare et ad maiores utilitates seu proventus deducere, vendidimus scultetiam in villis nostris Inferiori et Superiori Tarnawa, in terra et districtu Sanocensi consistentibus, nobili Ilko Kalnicki cum suis legitimis filiis videlicet Stec Kozdruy et Wasko pro trecentis florenis pecuniarum monetae et numeri polonicalis consuetarum, quemlibet florenum per triginta grossos computando.

Quarum villarum Inferioris et Superioris Tarnawa cmelhones fieri debent et locabuntur iure valachico. Cuius villae Inferioris Tarnawa initium locationis incipietur a fluvio dicto Zwiniacz, seorsum fluvio dicto San potentius (!) eundo et terminabitur in loco, ubi fluvius Bukowiec defluit in fluvium San, inter duos montes, unus, qui vocatur Kiczara ex parte montis Plonna, ex alia parte fluvii San mons dictus Bykow, a granitiebus samboriensibus, et ibi finietur locatio praefatae villae Inferioris Tarnawa.

Alterius vero villae Superioris Tarnawa initium locationis cmethonum incipietur a campis seu pratis diotis Bieniowe, eundo similiter seorsum fluvio dicto San et terminabitur in loco, ubi fluvius Niehryłow defluit ex montibus Połoniny in fluvium San, alias do use Niehryłowa, et ibi finietur locatio cmethonum praefatae villae Superioris Tarnawa.

Et hoc totum intelligitur ad longitudinem, ad latitudinem vero ex utraque parte villarum praefatarum descriptio et obsignatio facta est eo modo, videlicet ex ilia parte a montibus Połoniny, a saltu vexilliferi eundo ad Niehryłow, ibidem post Niehryłow circa Sucha Rostoka facta sunt signa; per montem dictum Niehryłowa Kiczara, na Przyslopie facta sunt signa; exinde eundo ad montem, qui iacet supra Dolhe Bagno, facta sunt signa inter Sylchowaty; in monte Kiczara supra Polanam, facta sunt signa superius Bukowca, na Porubiszczach, facta sunt signa; ab isto loco eundo semita ad campum Bukowiec, similiter eundo semita na Kiczary, ex Kiczara ad villam Tarnawa, signa facta sunt, – relinquendo silvas utiles et arbores fructiferas fagum et abietum versus montes Ploniny et silvas inutiles smerekowe ad excidendum et eradicandum cmethonibus villarum praefatarum admittendo et demonstrando, non excedendo in omnibus locis metas descriptas et obsignatas.

Ex alia vero parte villarum praefatarum a graniciebus samboriensibus cmethones villarum praefatarum non debent excidere silvas utiles et arbores fructiferas, solum silvas inutiles smerekowe excident et eradicabunt, silvas vero utiles pro usufructu villarum praefatarum usque ad scopulos granitierum samboriensium relinquendo.

Item cmethones in eisdem villis locabuntur in areis, tres quartas areae in se continentibus. Item cmethones ibidem in cruda radice locati habebunt libertatem ad decursum viginti annorum; quibus cmethonibus dum praefata expirabit libertas, tenebuntur nobis et nostris successoribus omnes census pecuniarum daciasque omnes porcorum et agnorum atque omnium proventuum, qui nobis ex villis kraina nostra proveniunt, nullis exceptis, pro ratis solitis dare et complere debebunt et tenebuntur, omnesque labores, seruitia et onera explere et perficere tenebuntur, prout aliae villae nostrae in kraina nostra praefata facere tenentur et ex antiquo tenebuntur.

Ratione cuius locationis damus et concedimus praefato sculteto et eius successoribus duas areas in Inferiori Tarnawa et duas areas in Superiori Tarnawa pro sessione ipsius sculteti et excrescentias alias obszary, ubi cmethones locari non possunt.

Item sub sinagogam in Inferiori Tarnawa damus mediam aream, in Superiori Tarnawa damus similiter sub sinagogam mediam aream, quorum poponum praesentatio ad nos et successores nostras pleno iure pertinebit datiasque omnes solitas more aliorum poponum krainae nostrae nobis et successoribus soluere et explere tenebuntur nullis exceptis.

Item praefato sculteto et eius successoribus legitimis damus et admittimus habere molendinum liberum in praefata villa Inferiori Tarnawa, aliud molendinum in Superiori Tarnawa excepto folusz.

Item praefatus scultetus et eius successores habebit et habebunt hortulanos, artifices, piscinas, quotquot habere poterint in praefatis villis, sine tamen damno, nostro et praeiudicio cmethonum nostrorum, in eisdem villis locatorum.

Item scultetus praefatus cum suis successoribus habebit mellificia libera in silvis villarum praefatarum propius adiacentibus et non ultra.

Item cmethones villarum praefatarum tenebuntur ire ad suum scultetum bis in anno cum koladka: semel pro festo Nativitatis Domini et semel pro festo Paschcae.

Item cmethones villarum praefatarum sculteto suo cum suis successoribus tenebuntur tres dies laborare, sicut eis mandabit, in anno aliaque omnia onera et debita, quae omnes cmethones scultetis suis in kraina nostra Olszanicensi tenentur, similiter praefato sculteto et eius successoribus cmethones praefatarum villarum perficere explereque tenentur et tenebuntur nullis exceptis.

Quam quidem scultetiam praefatus scultetus cum successoribus suis tenebit, habebit et possidebit, eo iure et ea proprietate, prout alii sculteti seu kniaziones krainy nostrae praefatae possident et tenent scultetias suas seu kniastwa.

Poteritque praefatus scultetus cum suis successoribus praefatam scultetiam vendere, donare, commutare, alienare, summamque tamen originalem praefatorum trecentorum florenorum non excedendo et ad usus suos beneplacitos, prout sibi et suis successoribus melius et utilius videbitur, convertere, nostro tamen et successorum nostrorum consensu ad id accedente.

In cuius rei evidens testimonium sigillum nostrum praesentibus est subappensum.

Actum et datum in Lesco die dominico in festo sancti Egidii anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo nono, praesentibus tunc venerabilibus et generosis domino Valentino Herborth canonico cracouiensi et praeposito praemisliensi, Martino Kroniczki plebano in Visnia, Iacobo Sulowski, Ioanne Sulikowski seruitoribus suis et aliis quam plurimis testibus fide dignis.

Вписано до книг сяноцького ґроду – Львів[ський] краєв[ий] архів, кн. сян[оцького] ґр[оду] 154, с. 921. Порівняти продажу того ж князівства з 1534 р. (за сто зол[отих] лише) у Стадніцького: [Stadnicki], О wsiach wołoskich, с. 33.


Примітки

…князівство в Горішній і Долішній Тернаві… – тепер с. і Tarnawa Dolna на території Польщі.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 253 – 255.