Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

102. Кам’янець-Подільський, 1550 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт Август поясняє порядок пропускання камінецьких міщан через митні комори, 20 марта 1550 p.

Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithwaniae, Russiae, Prussiae, Mazoviae, Samogitiaeque etс. dominus el heres.

Universis et singulis palatinis, castellanis, capitaneis teloneorumque nostrorum quorumcunque in regno et dominiis nostris exactoribus, eorum loca tenentibus, sincere et fidelibus nobis dilectis gratiam nostram regiam! Donavimus proconsuli cum consulibus civitatis nostrae Camenecensis omne teloneum, quodcunque nobis a mercatoribus camenecensibus per terras Russiae et alia loca regni nostri cum mercibus universis ac bobus proficiscentibus dependitur, finit(imo [Ріг книги зігнив.]) tantum excepto, pro munienda civitate et arbitrium nostrum ea (le)ge et conditione, quod quicquid telonei nomine per terras Russiae atque quaecunque loca totius regni proficiscentes essent persoluturi, illud in Camyenyecz persolvant teloneatori, per eos cum scitu et voluntate capitanei nostri camenecensis instituendo.

Apud quem quidem teloneatorern debebunt se semper cum mercibus, quas ex Camyenyecz ducere volent, sive etiam bobus, quos expellent, representare ac teloneum ab eis persolvere quietationemque accipere, in qua diserte perscriptae esse debent merces seu boves, a quibus teloneum solutum est, et summa, quam persolvit; qua quietatione teloneatores nostri in terris Russiae et aliis locis regni nostri visa, nullo teloneo ab eis exacto, eos liberos dimittere debebunt, quietationis tantum contento in regestrum inscripto, quantum scilicet mercium aut bovum (!) habuerit et quantum telonei nomine persolverit.

Quod vobis omnibus superius scriptis denuntiamus atque mandamus, ut earn ipsam donationem nostram firmiter et inviolabiter observent, in nulloque earn transgredi audeant, nos vero id a vobis in rationem suscepturi sumus, pro gratia nostra aliter non facturi.

Datum Piotrkoviae in conventione generali regni sabato post festum visitationis Mariae proximo anno Domini millesimo quingentesimo qumquagesimo, regni vero nostri vigesimo primo. Sigismundus Augustus rex subscripsit.

Вписано того ж року до книг львівського ґроду на жадання райців і громади м. Камінця – Львів[ський] краєв[ий] архів, кн. львів[ського] ґроду 29, с. 52.


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 256 – 257.