Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

54. Висоцько Нижнє і Ботелка

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт Авґуст потверджує свящ[еника] Гриця у володінні парафій в с. Висоцьку Нижнім і Ботелці. 31 липня 1564 р.

Poponatus villarum Wiszoczkie et Botelka.

Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae etс. Notum facimus quorum interest universis, quia adducti supplicationibus quorundam consiliariorum nostrorum, pro religioso Gregorio alias Hricz, religiosi olim Romani filio successoreque legittimo a quondam Kostho Kiriak descendente, apud nos factis, ipsum Hricz in poponatu duplici, altero in Wyszoczkie Nizne, altera in Bothelka villis nostris ad capitaneatum nostrum Samboriensem pertinentibus, conseruandum duximus, prout conseruamus ad vitae eius extrema tempora, dantes ei et concedentes plenariam facultatem dictos poponatus siue synagogas habendi, utifruendi, possidendi cum omnibus utilitatibus, fructibus, prouentibus, redditibus et omnibus usibus, quatenus in eorum possessione et usufructu existat.

Promittimusque pro nobis et successoribus nostris, nulli nos neque successores nostras consensum ad redimendum poponatus siue synagogas dictas de manibus illius daturas, neque nos ipsos aut successores nostras pro ulla necessitate nostra redempturos, sed potius in praedicta synagogarum possessione conseruaturos et defensuros, mortuo autem eo dictae synagogae seu poponatus rursum ad nos nostramque liberam dispositionem pleno iure redibunt, summa tantum, si qua vel desuper fuerit, vel taxatione commissariorum nobis deputatorum assignata, successoribus eius plenarie et sufficienter persoluta, iuribus tamen nostris ibidem saluis et integris manentibus, harum quibus sigillum nostrum est subappensum testimonio literarum.

Datum in conuentione generali regni Parczouiensi die sabbati ante festum Mariae niuis proxima anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo quarto, regni vero nostri trigesimo quinto. Relatio magnifici Valentini Dembienski cancellarii regni lubomiliensisque capitanei. Valentinus Dembienski regni Poloniae cancellarius s[ubs]c[ripsi]t (л. 410).


Примітки

Висоцько Нижнє і Ботелка – тепер села та Турківського р-ну Львівської обл.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 61 – 62.