Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

53. Жупани

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт Авґуст потверджує права війта Симона Постола на війтівство і парафію в с. Жупанах. 20 лютого 1563 р.

Е. Cum prouido Simoni Posthol villae nostrae Zupanie in capitaneatu Samboriensi consistentis sculteto ad eroneam narationem facta fuisset potestas Uteris nostris [ad] locan[um] de cruda radice villam nouam in fundo capitaneatus Samboriensis locoque communi appelatione Zupanie nuncupato, nos relatione certorum consiliariorum edocti, earn ipsam villam Zupanie esse iam pridem locatam colonis, literas eiusmodi etsi priores nostras propter erorem eiusmodi mutandas necessario existimauimus, proventus tamen eidem sculteto assignatos, quorum usumfructum hucusque retinere debere, ex eisdem Uteris decerptos, hie inserendos et denuo ipsi dandos esse praesentibus putauimus, nempe duos laneos agri, lertium vero pro poponatu, per Simonem predictum et eius successores iure scultetiae possidendos, una cum molendino ad molenda frumenta et allero folusz vocato ad praeparandos pannos, necnon taberna per ipsum Simonem vigore priorum literarum nostrarum praedictarum constructa et usque diem possessa, cum fructibus et utilitatibus, nunc et temporibus futuris in usus suos et suorum successorum conuertendis, ac cum omnium dationum, quascunque villae prefatae ad curiam nostram daturi sunt, tertia parte percipienda, eo insuper adiecto, ut incolae villae prefatae Zupanie memorato Simoni sculteto praedicto et ipsius successoribus tortas et equorum cincturas, alias poprągi, bis in anno dare et tres dies singulis annis, orando videlicet, metendo et falcastrando, laborare teneantur, quemadmodum id ipsum aliae villae vicinae scultetis suis praestare consueuerunt; ipse vero scultetus et sui successores nobis et nostris successoribus ratione praemissorum de scultetia praedicta in duobus equis, quoties necesse fuerit, armati seruire et alia onera, dationes et contributiones omnes iuxta morem et consuetudinem aliorum scultetorum in capitaneatu Samboriensi existentium tolerare et prestare teneantur, et quod preteraea nobis et successoribus nostris non requisitis dictam scultetiam cuique obligare, vendere aut quouismodo alienare non poterint. (л. 378 v.).


Примітки

Жупани – тепер с. Сколівського р-ну Львівської обл.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 60 – 61.