Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

35. Котковичі

Михайло Грушевський

Кор[олева] Бона дає згоду, щоб один з синів покійного священика с. був священиком на місці батька. 4 січня 1556 р.

Poponatus villae Kothkowicze.

Bona, Dei gratia regina Poloniae, suprema Dux Lithwaniae. Russiae, Prussiae, Masouiae etс. domina. Significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quia nos ad intercessionem generosi Petri Borathinski castellani praemisliensis ac religiosi Antonii Radzilowski wladicae praemisliensis et samboriensis unum ex filiis olim poponis in Kothkowicze rittus ruthenici nuper defuncti, qui erit ad id idoneus et per ipsum wladika ad poponatum constitutus fuerit, in officio poponatus sinagogae in villa praefata nostra Kothkowicze relinquendum et conseruandum duximus, prout praesentibus Uteris nostris conseruamus, ita ut ipse unus ex filiis synagogam huiusmodi cum area caeterisque ad synagogam ipsam ex antiquo attinentiis prouentibusque tenebit ac possidebil in summa decern marcarum peccuniae, eo iure prout olim pater eius usus fuerat, tantisper quousque in eo ipso officio idoneus fuerit, iuribus tamen nostris prouentibusque saluis manentibus. In cuius rei testinionium sigillum nostrum praesentibus est appensum.

Datum Warschowiae die quarta ianuarii anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo sexto. Bona regina s[ubs]c[ripsi]t (л. 422).


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 45.