Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

50. Яблонова

Михайло Грушевський

Староста Очеський затверджує продажу парафії в с. й додає до давнішого півлану ще півлану. 20 вересня 1562 р.

Кор[оль] Жиґимонт Авґуст потверджує сю грамоту. 29 січня 1563 р.

Poponatus in Iablonowa.

Sigismundus, Dei gratia rex Poloniae etс. Significamus tenore praesentium, quorum interest, universis et singulis, harum noticiam habituris, exhibitas esse nobis religiosi Iwan pop de Polana magnifici Ioannis de Oczieschyno, regni Poloniae cancellarii et crac[oviensis] generalis, oszwięczimensis, zathoriensis, samboriensis, olstinensisque capitanei literas in papiro scriptas, sanas et sigillo eiusdem communitas, approbationem emptionis poponatus praedicti Iwan pop in se continentes, supplicatumque nobis est, ut eas literas approbare et confirmare dignaremur – quarum hie tenor est:

Ioannes de Ocziesczyno, regni Poloniae cancellarius, cracoviensis generalis ac oszwiączimensis, zathoriensis ducatuum, samboriensis, olstinensisque capitaneus. Significo per praesentes quorum interest universis et singulis, harum noticiam habituris, quod cum honestus atque discretus Iwan pop de Polana emisset a popone in villa Iablonowa capitaneatus Samboriensis, tenutae meae, Iablonowski dicto, qui istinc ad aliam ecclesiam se contulit, poponatum, in dimidio lanei fundatum apud ecclesiam sancti Michaelis rittus graeci, nouiter isthinc erectum, venissetque ad me petens, ut authoritate mea capitaneali earn ipsam emptionem ratam et gratam haberem, – ego cum propter eius iustam petitionem, turn ut homines eius villae, qui graecae seu ruthenicae sunt religionis propter migrationem poponis sine popone non essent, non solum earn emptionem ratam habui, sed etiam fundum poponatem atque adeo eiusdem ecclesiae tenuem satis maiorem faciendum esse putaui, addens videlicet ad prius dimidium alterum dimidium laneum agri, ita deinceps non dimidium, sed integrum laneum omnes et singuli popones modernis et pro tempore existentibus ibidem habeant, teneant et possideant, ita late, longe circumferencialiterque, prout ille assignatus emensuratusque per officiales meos in eadem villa Iablonowa fuerit. Ratione cuius quidem lanei ipse Iwan modernus et pro tempore existentes popones iablonienses tenebuntur ad curiam samboriensem omnia et singula onera, census et datias, omnibus poponibus in hoc capitaneatu vsitatas, etiam antea eisdem impositas, subire, ferre et persoluere pro more et consuetudine antiqua. In cuius rei fidem et testimonium sigillum meum appensum est.

Datum in curia regali samboriensi vigesima mensis septembris anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo secundo.

Nos itaque Sigismundus Augustus rex praefatus supplicationi praedictae benigne annuentes, literas supra insertas in omnibus articulis et clausulis approbandas et confirmandas esse duximus, prout approbamus et confirmamus per praesentes literas nostras, robur easdem debitae et perpetuae hrmitatis debere obtinere decernentes, – harum quibus sigillum nostrum est appensum sub testimonio literarum.

Datum Petricouiae in conuentu regni generali die vigesima nona mensis ianuarii anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo tertio, regni vero nostri trigesimo quarto. Relatio magnifici Ioannis de Oczieschyno regni Poloniae cancellarii ac crac[oviensis] generalis, oszwiączimen[sis], zathorien[sis], samborien[sis], olstinen[sis]que capitanei. Ioannes Oczieski regni Poloniae cancellarius s[ubscri]p[si]t (л. 385).


Примітки

Староста Очеський… – (Jan Ocieski) (1501 – 1563) – бєцький каштелян, великий коронний канцлер, генеральний краківський староста; тримав в оренді Самбірське староство у 1561 – 1563 pp. (Polski słownik biograficzny. _ Wrocław, etc., 1978. – T. XXIII. – S. 510).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 58 – 59.