42. Піняни
Михайло Грушевський
Кор[оль] Жиґимонт Авґуст надає парафію в с. Пінянах сину місцевого війта свящ[енику] Василю на два покоління. 16 січня 1559 р.
Poponatus in Piniany.
Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae etс. Significamus praesentibus uteris nostris quorum interest universis, quod nos ad intercessionem certorum consiliariorum nostrorum, pro parte religiosi Wassyl filii aduocati de Pieniany ad nos factam, ipsi poponatum villae ipsius Pieniany in capitaneatu Samboriensi consistentis dandum, donandum et concedendum duximus, uti quidem damus, donamus et concedimus praesentibus, adiungentes atque ad dictum poponatum adscribentes aream liberam cum horto et medium laneum agri, una cum agro circa fluuium Niestr, per eum extirpato, una cum pratis ad dictos agros antiquitus pertinentibus, per praefatum Wassil poponem rittus graeci et illius successores poponatum ipsum cum area, hortis, agris, pratis aliisque quibusuis obuentionibus, ad dictum poponatum pertinentibus, more aliorum poponum in capitaneatu Samboriensi consistentium possidendum, dantes praenominato Wassil poponi et eius successoribus poponatus ipsius possessoribus libertates, immunitates ac praerogatiuas omnes, quibus siue a nobis, siue a praedecessoribus nostris concessis alii popones uel consuetudine debent, absque cuiusuis contraditione et impedimento, iuribus ac aliis quibusuis pensionibus, ad quas alii popones in capitaneatu ipso consistentes antiquitus sunt obligati, nobis etiam ex eo ipso poponatu saluis manentibus.
Volentes praeterea maioris gratiae nostrae in praenominatum Wassil poponem exstare testimonium, ipsum ac eo eo hac vita sublato filium illius I wan, quatenus ad officium hoc poponatus obtinendem fuerit idonaeus, in usu et posessione eius ipsius poponatus conseruandos et relinquendos duximus, uti quidem conseruamus et relinquimus praesentibus, ita videlicet ut cum poponatus ipse siue per mortem ipsius Wassil poponis, siue per liberam resignationem vacauerit, filius suus praefatus Iwan in illius locum alia praesentatione nostra non requisita succedat succedereque possit libere et quiete. Promittimusque verbo nostro regio quod quamdiu praenominati Wassil ac Iwan filius eius vixerit, nemini nos poponatum ipsum concessuros esse, nee successores nostri succedent, sed eos in illius quieta possessione, quamdiu vixerint, conseruabimus et successores nostri conseruabunt, post mortem vero illorum eius ipsius poponatus conferendi potestas ad nos pleno iure redibit et deuoluetur. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum.
Datum Piotrcouiae in conuentione regni generali sedecima ianuarii anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo nono, regni nostri vigesimo nono. Relatio reuerendi in Christo patris domini Ioannis Przerembski, nominati episcopi chelmensis, archiep[iscopi], gnesnen[sis], coadiutoris et regni Poloniae vicecancellarii. Ioannes Przerembski regni Poloniae vicecancellarius s[ubs]c[ripsi]t (л. 447 v. – 448).
Примітки
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 54 – 55.