4. Черхава
Михайло Грушевський
Кор[оль] Жиґимонт Авґуст затверджує купно парафії в Черхаві священикам Костеві і Тарасові. 11 грудня 1562 р.
Super eundem poponatum aduitalitas.
Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae etс. Significamus tenore praesentium quorum interest universis et singulis, harum noticiam habituris, quia nos annuentes intercessioni magnifici Joannis de Oczieschyno, regni nostri cancellarii, cracoviensis generalis, oswieezimensis, zathoriensis, samboriensis, olstinensisque capitanei, syncere nobis dilecti, quam pro discrelis Kosth et Tarasz poponibus villae nostrae Czerchawa in capitaneatu Samboriensi consistentis apud nos fecit, eosdem popones in poponatus Czerchauiensis praedicti, qui ipsi a Luca ibidem popone czerchauiensi pro certa pecc[unia] summa emerunt, eamque emptionem actis curiae samboriensis coram nobis comprobarunt, nee non omnibus ad eum pertinentiis, videlicet agris, pratis, curia alias dworzyscze, in quorum ipsi possessionem et usu scilicet vel alioqui prout praedecessores eorum popones czerchauienses eundem poponatum tenuerunt, habuerunt et possidebant, relinendos el relinquendos esse duximus, prout retinemus el relinquimus per praesentes literas nostras ad vitae eorum et singulorum eorum extrema tempora, promittentes pro nobis et successoribus nostris, quamdiu praedicti popones vixerint, eos redimendi pro mensa nostra omnimodum quem nobis visum merit commodum relinquimus potestatem. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum.
Datum Piotrocouiae in conuentu generali regni undecima die mensis decembris anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo secundo, regni nostri trigesimo tertio. Relatio magnifici Joannis de Oczieschyno, regni Poloniae cancellarii, crac[oviensis] generalis, oswięczimen[ensis], zathorien[iensis], samborien[sis], olstinen[sis] cap[i]t[anei]. Joannes Oczieszki, regni Poloniae cancellarius s[ubs]c[ripsi]t (л. 431).
Примітки
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 17 – 18.