13. Лімна
Михайло Грушевський
Самбірський староста Станіслав Одровонж надає в формі продажі поповичу Івашку Дяку дворище в с. Лімні на церкву, забезпечуючи парафію йому і його сину до віку. 1 жовтня 1534 р.
Селяни з Лімни Іван Бучко з синами відступають на церкву своє поле. 7 мая 1550 p.
Кор[оль] Жиґимонт Авґуст потверджує сі документи й забезпечує священику Олексію й його сину доживотне володіння парафією в с. Лімні. 29 жовтня 1558 р.
Poponatus villae Lomna.
Sigismudus Augustus Dei gratia rex Poloniae etс. Significamus tenore praesentium quibus expedit universis et singulis, exhibuisse coram nobis certos consiliarios nostras nomine religiosi Alexii, sinagogae in villa nostra Lomna capitaneatus Samboriensis sitae poponis, binas literas infrascriptas, alteras pargameneas, titulo et sigillo subappenso olim Stanislai Odrowąsz samboriensis capitanei communitas, alteras vero papireas, certum rescriptum, ex actis castrensibus samboriensibus descriptum in se continentes, quarum utraque poponi et sinagogae villae nostrae Lomna praedictae seruiebant, sanas, saluas et integras nullique vicio aut suspicioni obnoxias, supplicasseque, ut eiusmodi utrasque literas et omnia earum conlenta authoritate nostra regia approbare, rattificare et confirmare dignaremur. Primarum autem literarum is tenor fuerat:
In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Nos Stanislaus Odrowąsz do Sprowa, in Zinkow et Iaroslaw haeres, nee non castellanus et capitaneus leopoliensis, samboriensisque. Significamus tenore praesentium notitiam habituris, quia nos habentes gratiosum respectum idoneitatis et bonae conseruationis religiosi Iwasko Diiak, popowicz de Holowieczko, in terra Premisliensi, et districtu Samboriensi, tenutae nostrae existentis, quibus se omnibus commendatum reddidit, turn etiam ad intercessionem certorum dominorum et amicorum nostrorum pro ipso Iwaskone Diiak ad nos factam, eysdem et ipsius legittimis successoribus vendidimus et per praesentes vendimus vnam integram aream ad ecclesiam in villa dicta Lomna, pro decern marcis peccuniae monete et numeri polonicalis in regno communiter curentis cum omnibus ad dictam aream atlinentiis, prouentibus ac proprietatibus, post mortem vero Iwaskonis unum ex filiis ipsius, qui valens et idoneus ad sacerdotium rittus rutenici repertus fuerit, ipsum nos ad eandem ecclesiam in dicta villa suscipiemus et nostri successores suscipient. De qua quidem ecclesia ipse praenominatus Diiak et eius legittimi successores singulis annis nobis et successoribus nostris per unum flor[enum] pecc[uniarum] soluere el dare debet, tenebitur ac lenebuntur. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum.
Datum in curia samborien[si] feria quinta post festum s. Michaelis archangeli proxima anno ab incarnatione Domini millesimo quingentesimo trecesimo quarto:
Secundarum vero literarum ea fuit series verborum.
Vеnientes personaliter ad iuditium castrense samboriense laboriosi Iaczko dictus Buczko una cum Iwan, Hriczko filiis suis propriis de villa Lomna, subditi sac[rae] reg[iae] m[aiesta]t[is], пес compulsi пес coacti, neque aliquo errore deuio seducti, sani mente et corpore existentes, publice et per expressum recognouerunt, quia agrum suum proprium als laz iacentem in campis dictis Desczane sub monle dicto Rozlucz religioso Olexae poponi ad sinagogam sancti Ioannis Baptistae als swietego Iana ad villam Lomna dederunt, donauerunt, assignauerunt el adscripserunt, prout dant, donant perpetuae et in aeuum irreuocabiliterque ita late longe circumferentialiterque, prout soli tenebant, habebant et possidebant, nil sibi el suis successoribus reseruantes. Et iam sibi ex nunc praefati Iaczko, Iwan, Chriczko praefato Olexae poponi dederunt et dant effectualem possessionem in praedictum agrum et dant, eorumque successores tenebuntur praefatum poponem et eius successores ab omni impetitione iuridica et quibusuis iuribus tueri, defendere, euincere et eliberare totiens, quotiens sibi aut eius successoribus opus fuerit, super quod memoriale positum est, quod iudicium recepit.
Acta sunt haec in curia samboriensi in conuentu vernali feria quarta in vigilia sancti Stanislai anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo. Ex actis castrensibus samboriensibus extractum. Petrus Radeczki s[ubs]c[ripsi]t.
Nos itaque Sigismundus Augustus rex praefatus supplicationi eiusmodi benigne annuentes, literas utrasque perinsertas, in quantum usus earum retinetur, in omnibus punclis, clausulis, conditionibus et articulis approbamus, rattificamus et confirmamus arthoritate nostra regia, decementes easdem vim et robur debitae firmitatis obtinere debere, ita tamen vt hac confirmatio nostra eiusmodi literarum iuribus nostris in nullo deroget, quae nobis salua reseruamus. In super volentes gratiam nostram in prefatum Alexium poponem riltus graeci testari, поп solum ipsum verum etiam Paulum ipsius filium, quoad uterque eorum vixerit, поп amouebimus in poponatu circaque sinagogam villae nostrae Lomna conseruaturos nos verbo nostro regio cum serenissimis successoribus nostris pollicemur ad extremum vsque vtriusque vitae eorum terminum, a qua et pertinentiis eius tarn Alexium praefatum quam Paulum filium ipsius, quoad usque eorum vixerit, поп amouebimus, verum ipsum Alexium et filium eius praedictum in usufructu ac possessione pacifica eiusdem sinagogae et omnium ipsius attinentium et pertinentium manutenebimus, tuemur et defendemus, serenissimique successores nostri conseruabunt et defendent, ad extrema usque tarn patris quam filii praedictorum tempora, harum testimonio literarum, quibus sigillum nostrum est subapensum.
Datum Warschouiae sabbato ante festum omnium sanctorum proximo anno Domini millesimo quingentesimo quiquagesimo octauo, regni uero nostri vigesimo nono. Ioannes Oczieski r[egni] P[oloniae] cancellarius s[ubs]c[ripsi]t (л. 332 v. – 334).
Примітки
Лімна – тепер с. Турківського р-ну Львівської обл.; вперше згадується 1519 р. (Історія міст і сіл Української РСР: Львівська область. – С. 880).
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 27 – 29.