Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

1. Черхава

Михайло Грушевський

Єлисавета, вдова Спитка, надає священику Андрію Черхавському дворище замісь поля відібраного від Черхавського монастиря. 26 мая 1402 p.

Кор[оль] Жиґимонт Август потверджує сю грамоту. 17 серпня 1553 р.

Donatio Popowscze Dworziscze in villa Czerniechow Andrea de Czerchawa.

Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae etс.

Significamus tenore praesentium quibus expedit universis, exhibitas nobis esse literas infrascriptas supplicatumque esse nobis nomine nobilium Dionisii et Mathiae Czerkawskich, ut illas authoritate nostra regia approbare, rattificare et confirmare dignaremur, quarum tenor est iste:

Nos Elisabeth relicta olim magnifici domini Spithkonis, palatini cracoviensis notum facimus tenore praesentium quibus expedit universis et singulis, quia inspectis et consideratis fidelibus meritis ac fidelibus obsequiis nobis per Andream de Czerchawa nostrum fidelem exhibitis, fideliter impensis ac in posterum nostris posteris charissimis impendendis, ut merita meritorum condigna vicissitudine semper gaudeant representari vel r…deri, pro quodarn campo, Quem ante monasterio Czerchawa recepimus et alienauimus, eidem Andreae sacerdoti respectu huiusmodi campi unam aream vacuam et desertam in villa nostra Czerniechow sittam et habitam, quod dicitur Popowscze dworzyscze cum omnibus suis utilitatibus, ut puta pratis, pascuis, campis, syluis, mericis, rubetis, virgulis, melle, mellificiis, terris arabilibus et non arabilibus, fluuiis, stagnis, paludibus, piscinis, aquis earumque decursibus, venationibus piscium, aucupationibus et antiquis metis, granitiis ac universis usibus quomodolibet spectantes ad eandem, nihil penilus pro nobis reseruantes, damus, conferrimus, sibi et suae posteritate omnimode resignamus, petentes filios nostras charissimos in nomine Christi, ut huiusmodi donationem noslram tenere dignentur inreuocabiliter, super quo praesentia sibi dari iussimus nostri sigilli cum appensione.

Actum et datum in ciuitate nostra Pochoncze in crastino corporis Christi anno Domini millesimo quingentesimo secundo. Praesentibus strenuis ac famosis viris domino Stiborio pro tunc capitaneo samboriensi et aliis quamplurimus fide dignis.

Nos igitur Sigismundus Augustus rex praenominatus praeinsertas literas authoritate nostra regia approbamus, rattihcamus et confirmamus (in quantum tarnen de iure confirmari debent) praesentibus decernentes eas robur firmum et perpetuum habituras tenore praesentium mediante, harum testimonio literarum, quibus sigillum nostrum est appensum.

Datum Cracouiae feria quinta post festum assumptionis gloriosissimae beatae virginis Mariae proxima anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo tertio, regni nostri vigesimo quarto. Relatio venerabilis Joannis Przerembski, regni Poloniae vicecancellarii et cracoviensis praepositi, Joannes Przerembski, regni Poloniae vicecancellarius s[ubs]c[ripsi]t (л. 430).


Примітки

Черхава – тепер с. Самбірського р-ну Львівської обл.; перша джерельна згадка про церкву датується 1507 p. (Budzyński Z. Sieć parafialna. – S. 142).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 16.