Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

18. Ісаї

Михайло Грушевський

Кор[олева] Бона надає до церкви с. Ісаїв дворище і записує на нім 10 гривень. 10 лютого 1552 р.

Poponatus villae Iszaie.

Bona Dei gratia regina Poloniae, suprema dux Lithwaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae etс. domina. Significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quia nos supplicationibus Fedinae poponis de villa nostra Iszaie tenutae nostrae samboriensis, turn petitis apud nos quorundam pro ipso factis aclinatae, dedimus et donauimus eidem aream unam alias dworziscze pro poponatu et ecclesia sua praedicta, quam hactenus nullam habuit, pro commoditate villae praefatae, ut moris est in eo istic districtu Samboriensi, sibi emensurandam, quam quidem aream una cum poponatu ipse popo ad vitam suam habebit et possidebit cum omnibus utilitatibus quomodocunque ad ipsum poponatum ex antiquo pertinentibus. Praeterea inscribimus ex speciali gratia nostra eidem poponi in poponatu isto id marcas decern monetae et numeri regni huius, ita quod mortuo ipso quicunque alter praeter successoros suos legittimos, si hi idonei ad officium hoc non fuerint, poponatum istum habere voluerit, turn prius ipsa decern marcas reponere tenebitur successoribus suis secundum consuetudinem aliorum poponum districtus Samboriensis, iuribus autem etiam et prouentibus omnibus nostris consuetis semper saluis permanentibus. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus est subappensum.

Datum Warschouiae decima februarii anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo secundo. Bona regina s[ubs]c[ripsi]t (л. 417 v.).


Примітки

Ісаї – тепер с. Турківського р-ну Львівської обл.; село згадується в джерелах з 1431 p. (Dąbkowski P. Podział administracyjny. – S. 132).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 32.