25. Любогір’я
Михайло Грушевський
Кор[олева] Бона поручає осадити село (Любогорчу) Олексі Ревтовичу і надає йому війтівство в нім. 10 жовтня 1553 р.
Кор[оль] Жиґимунт Авґуст потверджує сю грамоту і продажу сього війтівства братам Юшку і Федору, дозволяючи їм при тім поставити в селі корчму, фолюш і церкву, і надає парафію Юшку. 4 липня 1558 р.
Кор[оль] Жиґимонт Авґуст потверджує свою попередню грамоту. 14 марта 1568 p.
Sculletia cum poponatu villae Lubосhorza.
Sigismundus Augustus, Dei gratia re : Poloniae etс. Significamus praesentibus literis nostris quorum interest universis, tarn his, qui nunc sunt, quam postea futuris exhibitas esse coram nobis pro parte honestorum Iusko et Chwedor fratrum gern.anorum, in villa nostra Oliexіnka, in capitaneatu Samboriensi existentii, scultetorum, literas nostras in pargameno scriptas sigillo nostra munitas, saluas atque integras, continentes in se consensum nostrum super venditionem eiusmodi scultetiae praedictis fratribus per honestum Alexium Rewtowicz factam et confirmationem priuilegii, per serenissimam olim dominam parentem nostram super villain praedictam ac illius scultetiam concessi, supplicatumque esse nobis nomine praefatorum fratrum per certos consiliarios nostras, ut eas authoritate nostra regia approbare, ratificare et confirmare dignaremur, quarum quidem literarum tenor sequitur de verbo ad verbum et est talis:
Sigismundus Augustus, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithwaniae, Russiae, Prussiae, Masowiae, Samogitiae etс. dominus et haeres. Significamus praesentibus literis nostris quorum interest universis, suplicatum nobis esse per certos consiliarios nostras nomine honestorum Iusko et Chwedor fratrum germanorum, ut cum hi scultetam alias kniasthwo villae Olexianka circa fluuium Liubochorcza in capitaneatu Samboriensi sittae apud honestum Alexium Rewthowicz, cui locandae dictae villae potestas concessa fuerat, summa peccuniaria in eadem scultetia inscripta emissent, nos in earn ipsam venditionem consentire ac priuilegium infrascriptum per serenissimam olim dominam parentem nostram super eandem villam ac illius scultetiam concessum approbare, ratificare et confirmare dignaremur, quarum tenor iste:
Bona Dei gratia regina Poloniae etс.
Significamus tenore praesentium quorum expedit universis, praesentibus et futuris, harum noticiam habiluris, quia nos cupientes bonorum nostrorum capitaneatus Samboriensis meliorem conditionem et amplificationem facere, habentesque certam informationem, quod iuxta fluuium Liubochorcza a graniciebus nobilium praefatorum in loco vacuo et deserto, absque tamen praeiudicio et incommoditate aliarum villarum adiacentium [Тут в оригіналі пропуск.], locare et homines siue colonos ad libertatem vocare, qua a censibus, datiis, laboribus et aliis omnibus oneribus gaudebunl secundum praescriptum et consuetudinem iuris valachici, expirata autem libertate, labores, census, datias, contributiones soluent et alia onera obibunt more consuetudinis et iuris valachici, quemadmodum caeteri incolae, illic locari solitae, in iure valachico residentes, quo iure etiam banc villam nouiter locandam, Olexanka cognominandam, gaudere volumus perpetuis temporibus.
Ut autem dictus Olexa locationi eiusmodi villae diligentius et acuratius intendal, eidem et ipsius legittimis successoribus vendidimus et per praesentes vendimus in eadem villa Olexianka nunc locanda scultetiam alias kniasthwo pro quinquaginta florenis pecc[uniae] mon[etae] et numeri polonicalium, in quemlibet florenum triginta grossos computando, eandem summam ipsi et ipsius legittimis successoribus in eadem scultetia inscribentes, prout inscribimus praesentibus. Porro ut propensior magisque solicitus sit de locatione villae eiusmodi, damusque eidem ad eandemque scultetiam adiungimus duas areas in ipsa villa, tertiam verro in solitudine illi… [Верхній рядок сторони обтятий при оправі.] eiusdem villa tertiam partem post expiratam libertatem.
Ratione cuius tertiae partis dationum iste idem scultetus Olexa tenebitur nobis et nostris successoribus pro statione annuatim soluendos florenos peccuniarum polonicalium; coloni vero singilatim villae eiusdem locandae ultra onera nostra ipsi sculteto post expiratam libertatem unum arare et alterum falcastrare diem tortasque et alias res iuxta aliarum villarum valachicarum consuetudinem dare et praestare singulis annis tenebuntur et erunt obligati. Insuper admittimus eidem Oliexa in dicto fluuio Liubochorcza molendinum extruere.
De quo ipso et eius successores scultetiam praedictam ac molendinum per ipsum extruendum in praenominata summa, quinquaginta florenorum cum omnibus et singulis fructibus prouentibus et obuentionibus generaliter universis, agris, pratis, campis, hortis, areis, hominum laboribus, scultetis praestare solitis et aliis dictae scultetiae utilitatibus, tenendam, habendam quieteque et pacifice possidendam, ac in usus suos beneplacitos conuertendam, nostro tamen vel successorum nostrorum ad id consensu accedente.
De qua quidem scultetia ipse Oliexa et eius succesores tempore bellice expeditionis tenebitur in castro nostro samboriensi seruitia obire et alia onera iuxta consuetudinem et debitum aliorum scultetorum valachicorum, iusque supremum nostrum, quod nobis et successoribus nostris in eadem scultetia saluum et illesum relinquimus – harum testimonio literarum, quibus sigillum nostrum est apensum.
Datum Warssowiae decima die octobris anno Domini millesimo quingentesimo quinquagessimo tertio. Bona regina.
Nos itaque Sigismundus Augustus rex praenominatus supplicationi eiusmodi, uti iuste, benigne annuentes, in venditionem praefatam consentiendum et literas suprascriptas in omnibus earum punctis, clausulis et articulis approbandas, ratificandas et confirmandas duximus, uti quidem consentimus, approbamus, ratificamus et confirmamus praesentibus literis nostris, decementes eas et omnia in eis contenta robur debitum et perpetuum obtinere debere. Damusque insuper praedicto Iuskoni et Chwedor potestatem tabernae in fundo villae eiusdem extruendae ас more aliorum scultetorum cum omnibus illius redditibus tenendae et possidendae, nee non etiam facultatem extruendi molendinum seu molae torquatilis, alias folusha, iu qua mola lodicos, et alia id genus vestimenta rutenica parare et condensare poterint, eiusque ius possidendi cum supra nominata scultetia tantisper, donee taxatis eius impensis illi, quicquid indictum molendinum impendent, fuerit restitutum per nos vel successores nostros.
Adducti preterea supplicationibus certorum consiliariorum nostrorum, pro altero ex eis ad hoc magis idoneo videlicet Ioskonem ad nos diligenter factis, admisimusque ipsi soli, uti quidem admittimus literis hisce nostris extruere atque statuere ecclesiam rutenicam in eadem villa nouiter locata ac ad eandem scultetiam adscribimus terrae incultae unum laneum, per eundem Iosko extirpandum, ecclesiamque huiusmodi cum agro ac omnibus ad earn pertinentibus per praefatum Ioskonem poponem et illius successores una cum poponatu, in eodem capitaneatu Samboriensi consistenti, perpetuo possidendum. In cuius rei fidem et testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum.
Datum in Krassnysthaw quarta die mensis iulii anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo octauo, regni vero nostro vigesimo nono. Relatio reverendi in Christo patris domini Ioanni Przerembski nominati episcopi chelmensis et regni Poloniae vicecancellarii. Ioannes Przerembski r[egni] P[oloniae] vicecancellarius.
Itaque nos Sigismundus Augustus rex praefatus supplicationi, uti iuste, benigne annuentes, praeinsertas literas authoritate nostra regia approbandas, ratificandas et confirmamus praesentibus literis nostris, decementes eas vim ut, robur debitae firmitatis obtinere debere – harum testimonio literarum, quibus sigillum nostrum appendi iussimus.
Datum Knessyni die quatuordecima mensis martii anno Donimi millesimo quingentesimo sexagesimo octauo, regni vero nostri anno trigesimo nono. Relatio reverendi in Christo patris domini Petri Myskowski, confirmati episcopi plocensis et r[egni] P[oloniae] vicecancellarii. Petrus Miskowski confirmatus episcopus plocensis et regni Poloniae vicecancellarius s[ubs]c[ripsi]t (л. 404 – 405 v.).
Примітки
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 37 – 40.