Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

81. Просіка, 1531 р.

Михайло Грушевський

Королівське рішення в справі війтів с. Просіка з селянами в землі Сяноцькій, 19 жовтня 1531 р.

Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Mazoviaeque etс. dominus et heres.

Significamus tenore praesentium quibus expedit universis, harum notitiam habituris, quia orta differentia inter nobiles Iohannem, Stanislaum et Nicolaum Raduany, advocatos villae nostrae Prossiek in terra Sanocensi ab una et cmethones villae illius parte ab altera occasione nonnulorum agrorum, obszari nuncupatorum, necnon viae liberae, ad expellendam gregem, vigore nuncupatae, quam per eosdem aduocatos per constructionem aggeris mandatam esse querebantur, ac item domorum hortulanorum, quos cmethones in area communi in medio villae, Nawssie nuncupata, esse per advocatos extructos questi sunt, ac etiam liberae viae ad exeundum cum curribus de villa, quam per seplinam agri advocatialis esse occupatam asserebant, cum nos decisionem controversiae illius certis commisariis nostris commissimus et ab illorum decreto fuisset per dictos advocatos ad nos appellatum, comparentibus coram nobis partibus utrisque, nos auditis illorum propositis et responsis litterisque aduocatorum revisis et debite expensis, ita decrevimus decernimusque harum serie litterarum.

Ex quo aduocati praedicti in litteris per nos illis concessis, quibus ipsos in possessione aduocatiae ad vitae eorum tempora extrema conseruauimus, habent expressos agros excrescentes, obszari nuncupatos, quos ipsi vel eorum antecessores extirpaverant et in quorum possessione ipsi et eorum antecessores fuerant, ipsi vero asserunt, agros obszary, de quibus agitur, et alios omnes agros obszari dictos, in villa praedicta Prossiek existentes per eorum antecessores fuisse extirpatos per illosque et per ipsosmet modernos aduocatos a tempore memorabili et usque nunc esse possessos, extunc ipsi aduocati debent facere documentum iuxta terrestrem consuetudinem coram officio castrensi sanocensi a die hodierna in sex septimanis, hoc est feria quinta proxima post festum sanctae Catherinae virginis, quia ipsi et eorum antecessores fuerant semper in tenuta et possessione pacifica praefatorum omnium agrorum obszary nuncupatorum, tarn eorum, de quibus controversia est, tarn illorum omnium in villa praedicta Prossiek existentium, in quorum possessionese esse asserunt; et postquam documentum huiusmodi iuxta terrestrem consuetudinem fecerint, extunc eosdem omnes agros obszari nuncupatos habebunt pacifice et quiete ad suam aduocatiam, impedimento et molestatione cmethonum praedictorum et cuiusuis alterius cessante.

Quod vero viam et gregem pellendam attinet, ita decernimus: ex quo in priuilegio advocatiali extat scriptum, quia unus laneus propter liberum pellendum greges, hoc est na vigon aduocatiae est ascriptus et via eadem constructione aggeris circa piscinam aduocatialem est impedita, ex tunc aduocati ipsi debent dare robora in silvis suis, quae cmethones nostri excidere et educere debent ad locum, in quo pons construendus erit, ipsique advocati simul cum hominibus subditis suis ac omnes cmethones nostri villae eiusdem pontem construere debebunt, per quem grex libere et secure expelli possit, et ilium totiens, quotiens oportunum fuerit, reformare debebunt similiter.

Ceterum quod attinet pratum, quod anno tertio excrescit in eo loco, quo grex ex villa praeterit, hoc est na vigonye, – quando videlicet in campo illi loco contiguo segetes sunt et pecora illic pelli nequeunt, cuius prati usum cmethones habere contendebant, ita decernimus: ex quo laneus pro pellendo grege advocatiae est ascriptus, extunc ipsi advocati data via ad pellendum gregem hominibus nostris necessaria, quicquid commoditatis in dicto laneo poterunt sibi facere, esse debet illis liberum iuxta tenorem priuilegii eorum, et proinde et pratum illud in eo loco, dum grex per ilium non pellitur, excrescens, debet ad aduocatos pertinere et non ad cmethones, et ideo cmethonibus super illo silentium perpetuum imponimus.

Quod autem domos hortulanorum et hortos ad eos pertinentes aliosque hortos aduocatorum attinet, decernimus, ut domus omnes hactenus extructae et horti omnes, in quorum possessione aduocati existunt, maneant et per aduocatos possideantur, verum plures domos hortulanorum construere non debebunt, ne area villae Nawszie dicta occuparetur, via etiam, quam aduocati per hortum suum ante domos Buhay et Szienko cmethonum situm ante domos Grabos cmethonis fecerant, debet esse libera omnibus cmethonibus ad transendum et redeundum pro necessitate et commoditate illorum sine cuiusvis impedimento et nullam aliam viam sibi dari ab aduocatis de cetero petere poterint, – harum testimonio litterarum, quibus in fidem sigillum nostrum est impressum.

Actum et datum Cracoviae feria quinta proxima post festum sanctae Heduigis anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo primo, regni nostri anno vigesimo quarto. Relatio reverendi in Christo patris domini Petri episcopi cracouiensis et regni Polonie vicecancellarii.

В королівськім потвердженні виписи з 1533 p. вписано до книг сяноцького ґроду разом з іншими актами в р. 1553 – Львів[ський] краєв[ий] архів, кн. сяноцького ґроду 16, с. 797.


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 230 – 232.