Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

109. Прилуки, 1557 р.

Михайло Грушевський

Себастіян Любомірський, староста сяноцький, поручає попу Федору осадження села Прилук на волоськім праві і надає йому князівство в нім, 23 січня 1557 р.

In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.

Quoniam solo literarum usu memoriae fulcit aeternitas ab omnique oblivionis iniuria res memoratu digne vindicantur et omnia, quae passim geruntur, ad posteritatem relinquenda, nisi testimonio literarum fuerint roborata, successu temporis aboleri et oblivioni tradi soleant, proinde nos Sebastianus Lubomirski de Lubierz, dapifer terrae Cracoviensis et capitaneus sanocensis, signihcamus tenore praesentium, quibus expedit universis et singulis, tarn praesentibus, quam futuris harum notitiam habituris, quia volentes fructus et proventus bonorum regalium eisdem in bonis capitaneatus Sanocensis ad thesaurum sacrae regiae maiestatis ampliare et adaugere uberiusque conditionem et iustum ac proficum augmentum in praefatis bonis capitaneatus nostri Sanocensis, cum id nostra interest, pro fide ac debito officii nostri fecundare ac ex incultis et desertis locis, quae nullum thesauro sacrae regiae maiestatis commodum in capitaneatu Sanocensi defferunt, cultiora et habitabilia facere, turn etiam in omnibus commodiora parare, de quibus utilitas licita ex humana industria succrescere et evenire potest, – propterea discreto Fiedor pop dicto Tolop de Oszow Rutheno, iam de caetero perpetuis temporibus Przełęсzki nuncupan(do) admissimus et dedimus, admittimus damusque tenore praesentium fundare et locare erigereque de nova et cruda radice villam, quae eviternis perpetuisque temporibus Przełęсzki appelabitur et vocabitur, in bonis sacrae regiae maiestatis in fundo capitaneatus Sanocensis in fluvio dicto Osława in terra Sanocensi sita, silvas ex quibus nullus fructus proveniebal, extirpare, quae nova villa praefata locabitur in fluvio dicto Osława, incipiendo a loco, ubi torrens dictus Koniow in fluvium praefatum Osława incidit et cadit, deinde isto torente tendendo usque ad summitatem ipsius torrentis Koniow ad aliam usque summitatem alterius torentis dicti Trawni, eundo summitate partialis alias dzialem usque ad granicies villae Kamionka generosi Stanislai Tarnowski, consequenter praedictis graniciebus villae Kamionka usque ad dependentiam montis vocabulo ruthenico dicti Lzi (!) et a dependentia dicti montis, ubi quondam rivus et rivulus fuit in dicto loco, usque ad montem alium dictum Niezieblec et a dicto monte Niezieblec via tendendo rel. summitate montis alias wierhem Horbu Konskiego eundo usque ad torrentem dictum Ustmikowa, qui torrens dictus influit in fluvium Osława et tendeno per fluvium Osława ad montem dictum Iasionow, et a monte Iasionow ad alium montem, dictum Luktowa, et de monte Luktowa ad montem Kotyssow et a monte Kotissow tendendo partiali dicto Kroscinskiem dzialem et parciali dicto Kroscinski usque ad fluvium Osława et a fluvio Osława usque ad incursum torrentis dicti Koniow, a quo incepta est dictae villae circumferentia, cum ambabus rippis fluvii Osława nee non cum omnibus rivis, rivulis, montibus, summitabus, fluviis, fluviolis, aquis et earum in fluvium Osława decurrentibus rivis et aquarum decursibus, inclinationibus, nihil penitus excipiendo, more praemisso de discrepatione signorum metalium seu granitialium conten[tium] pro utilitatibus incolarum dictae villae Przełęki ac scultetiae in ibidem servientibus et pertinentibus.

Ut in posterum ordo integraeque posessiones in ipsa villa capitaneatus nostri, olim desertae nunc vero ad locandum advenientes retinerentur, non minoris esse virtutis censentes parta tueri, quam amissa querere, eidem praefato dicto pop Fiedor, dicto Tolop de Hoszow Rutheno, iam de cetero Przełęcki appelando, qui hanc ipsam villam ex cruda radice locabit colonis silvasque extirpabit et in usus sacrae regiae maiestatis, quantum ad ipsum pertinet, pro parte non mediocri ampliabit et in posterum, quantum expedire laneos in eadem villa videbitur, se constantissime instruxit augere, proinde prospicientes eius integritatem, fidem ac in istius villae locationem diligentiam non parvam habentes eundemque contentum reddere ac ei gratificari pro eius iustis laboribus cupientes, eidem Fiedori Przełęcki praefato suisque legitimis successoribus in eadem villa scultetiam cum tribus laneis agri in utroque campo liberis ab omnibus et singulis datiis, pensionibus, censibus, servitiis et oneribus, quando quidem nemini ea ipsa concessione praeiudicari videmus, damus, donamus, concedimus, dedimus, donavimus et concessimus per praesentes ac iure haereditario omnimodo tenendam, habendam et possidendam cum omni dominio et proprietate.

Quae villa praefata Przełęcki in omnibus suis causis, negociis et iudiciis uti ac iudicari debebit iure valachico, quam villam eidem iuri adscribimus et incorporamus, qua[e] quidem villa Przełęki erit sacrae regiae maiestatis ad castrumque sanocense spectabit et pertinebit eiusque incolae spectabunt et pertinebunt perpetuo ac in aevum.

Cuius quidem villae Przełęki praefatae incolae omnes libertate gaudebunt ad viginti annos, liberique erunt ab omnibus et singulis datiis, censibus, servitiis et oneribus laboribusque ante expirationem praefatae libertatis et eandem (!) omnes et singuli coloni expirata cuiuslibet eorum libertate praefata viginti annorum a locatione cuiuslibet in cruda radice ad onera praestanda et census ac dacias, more aliorum incolarum in aliis villis valachicis erunt perpetuo restricti, quos praesentibus astringimus et oneramus, videlicet quilibet cmeto de medio laneo pro censis singulis annis grossos quindecim et per unum caseum valachicum et cingulum equestrem alias poprag et fumale per grossum unum soluere et dare tenebitur.

Item quilibet etiam anno quolibet cmeto et incola eiusdem villae decimum porcum et vigesimum agnum seu mothonem, videlicet de centum ovibus quisque agnos quinque dare et extradere tenebitur et bellicalium dum obuenerit, per grossos sex etiam quilibet cmeto de medio laneo dare tenebitur.

Omnes incolae eiusdem villae ad plonini et custodiendum theloneum tempore nundinarum in Sanok, dum necessiarium (!) merit, ire tenebuntur paratique esse debent.

Praeterea dum vicecapitaneus sanocensis venerit ad earn ipsam villam, incolae eiusdem villae pro adventu eius unum actuale cerevisiae et prandium parare debent.

Item cmethones et incolae eiusdem villae ex mellificiis apum de qualibet arbore melhcanti per medium grossum, alieni vero, qui ex alia villa in limitibus dictae villae Przyłęki laboraverint mellihcia per grossos duodecem ratione melis dicti lipiec dare et soluere sacrae regiae maiestati tenebuntur.

Advenienti etiam necessitate, ut in earn villam Przyłęki aliquis profugus hominum venerit, ex eadem extradi non debet, sed sibi iustam de eo ibidem pro inculpatis admistrari debet.

Poponi etiam pro synagoga unum laneum damus agri liberum et assignamus, quem semper habebit et obtinebit, de quo honorationes, saltim pro festo Paschae capreolum el pro festo Nativitatis Christi leporem vel caseum valachicum ad castrum sanocense singulis annis et non plus dare tenebitur.

Item praefatus Przełęcki cum suis successoribus habebit perpetuo ad eandem scultetiam cum tribus laneis praefatis excrescentias sive partiales duas alias obszary, que tamen agris cmethonalibus currentibus non abessent, et in villagium, ubi sine iniuria colonorum erit, necnon duo prata iuxta quod duo fuit (!) campi.

Habebit etiam cum suis posteris legitimis successoribus ad eandem scultetiam molendinum cum serra alias pita et pannipressorio alias foluszem in fluvio Osława pro usu et necessitate sua cum omnibus eiusdem molendini emoluments, omnibus grani fructibus et redditibus.

Ad quod molendinum molendinatori pro tunc existenti medium laneum agri liberum ab omnibus daciis et tributis serviciisque damus et assignamus.

Piscinas quoque proprias, quodquod voluerit vel habere potent, in bonis et haereditate sibi dimensa aedificare et facere pro usu et utilitate sua polens erit.

Tabernam quoque ad eamque medium lanei agri eidem sculteto eiusque successoribus ac ex ea fructus omnes et proventus necnon mellificia apum et pascua ubique idem ipse scultetus cum suis successoribus pro usu suo libera ab omnibus oneribus et solutionibus vel conuentionibus (!) habebit.

Praeterea fabrum, lextorem, sartorem, lutifugulum et alios artifices necnon hortulanos, quodquot vel habere potent in sua parte, quae illi concessa est, videlicet laneis suis et villagio suo, quos pro usu suo habere poterit libere ab omni datia et impedimento quorumlibet praefectorum.

Licebit etiam eidem sculteto et eius successoribus habere piscatorias piscium et venationes ferarum, tarn parvarum, quam magnarum, omnium aucupium avium in omnibus locis praedictae villae pro sua utilitate.

Quia omnia et singula praedicto sculteto, suis legitimis successoribus debent esse libera tanquam haeredibus.

Item idem scultetus cum suis successoribus de omnibus censibus ex incolis praefatae villae soluendis sextum denarium de porcis vero et agnis praedictis, necnon ex aliis omnibus et singulis ratione census datiis et paenis omnibus, quam maioribus tarn minoribus, et de omni re iudicata sive in magnis sive in parvis casibus iudiciis et divortii, si quando contigerit, tertiam partem sive tertium denarium habebit perpetue.

Item mardures bmnes alias ku[ni]cze ab ancillis in matrimonium ex more dat[ti] in aliud dominium ad scultetiam semper pertinebunt.

Insuper cmethones omnes, incolae praefatae villae, duas honorationes, quas vulgo poczty vocant, quolibet anno sculteto praefato et eius successoribus dare tenebuntur et quilibet eorum tenebitur, videlicet pro festo Nativitatis Christi duos panes et duos gallos, pro festo vero Paschae duas ovinas et triginta ova gallinacea.

Item omnes etiam incolae villae praefatae et quilibet eorum in unno (!) quoque anno tres dies sculteto et successoribus eius laborare tenebitur, quidcunque (!) ipse iusserit, et ad convocatorium, alias na tаке alios tres dies similiter omnes incolae et cmethones tenentur ire et laborare debebunt eidem sculteto et eius successoribus id, quidquid iusserit, et potum et escam his tribus diebus dare tenetur, sicut fieri solet in convocatio.

Si quis vero cmethonum absque prole decesserit substantiamque aliquam post mortem suam reliquerit, eius iusta pars converti debet pro coquina maiestatis regiae et reliquum consanguineis mortui debet dari, cum quibus in post habebit scultetus una cum suis successoribus.

Ad molendinum etiam sculteti ad praeparandum obstaculum eiusdem, cum postulaverit necessitas subditi omnes tenebuntur ire toties, quoties opus merit.

Sylvarum vero usum cmethones dictae villae iuxta arbitrium nostrum el successorum nostrorum, loci capit (aneorum) habebunt.

Ab aliis autem omnibus et singulis pensionibus, laboribus, angariis, censibus et dationibus, quibusvis vecturis atque oneribus iuri et consuetudini valachici (!) inconvenientibus subditos et incolas praefatae villae Przyłęki libertamus et exemimus.

Scultetus autem et eius successores expensionem bellicam non tenebitur servire, sed expirata libertate praedicta viginti annorum tempore generalis motionis vel alicuius disturbii extranei tenebitur et eius successbres tenebuntur nostris vicecapitaneis vel vicesgerentibus ad custodiam arcis Sanok sine quavis interpositione lemporis ire et illic in arce Sanok obsequia pro necessitate arcis iuxta mandatum nostrum vel vicecapitanei nostri sive vicesgerentis et nihil aliud praestabit vel praestare tenebitur et eius successores tenebuntur, quem et quos ad id adscribimus et adiungimus.

Pro omnibus autem iniuriis, causis et negotiis contra se querulantibus nonnisi coram nobis et successoribus nostris, protunc capitaneis et locum eorum tenentibus respondere ac satisfacere debet et debebunt, iure tamen prius victi.

Quos ab omnibus aliarum quarumvis personarum iuribus et iurisdictione liberamus et exemimus.

Liberum autem erit praefato Przełęcki sculteto eiusque successoribus legitimis vendere, donare, obligare eandem scultetiam et ad usus suos beneplacitos convertere, nostro prius ad earn rem aut successorum nostrorum, pro tempore capitaneorum aut saltern sacrae regiae maiestatis requisito consensu, alioquin inhaerendo iuri communi irritum et inane omne factum censebitur.

In quorum omnium et singulorum fidem ac evidens testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum.

Actum et datum in castro Sanocensi vigesima tertia ianuarii, hoc est sabbatho ante conversionis (!) sancti Pauli, anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo septimo. Iacobus Borissowski actorum castrensium sanocensium notarius manu propria.

Сю грамоту в потвердженні кор[оля] Жиґимонта Августа 1557 року вписано (дуже недбало, з численними помилками) до книг сяноцьк[ого] ґроду на жадання Василя Пишняка в 1741 році – Львів[ський] краєв[ий] архів, кн. сяноцьк[ого] ґр[оду] 230, с. 1197.


Примітки

…осадження села Прилук… – тепер с. Przeluki на території Польщі; локаційний привілей отримав священик Федір-русин (Fastnacht A. Osadnictwo. – S. 159).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 264 – 268.