80. Самбір, 1530 р.
Михайло Грушевський
Кор[оль] Жиґимонт зносить ґродський уряд, заведений в Самборі на прошення місцевої шляхти, 9 мая 1530 p.
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Mazoviaeque etс. dominus et heres, significamus tenore presentium quibus expedit universis, quod quamvis in conventu Cracoviensi generali proxime preterito felicis coronationis serenissimi filii nostri domini Sigismundi secundi ad petitionem nunciorum districtus Samboriensis et quorundam consiliariorum nostrorum nobiles eiusdem per litteras nostras illis concessas a iurisdicione castrensi castri nostri Praemisliensis exemerimus eosdemque nobiles circa iurisdicionem castrensem castri videlicet nostri Sambor, quam se propriam illic habere et ad earn pertinere in causis et articulis, forum castrense concernentibus, asserebant, relinquerimus (!) et conservaverimus sic, quod ad iudicium castri Praemisliensis evocari non debeant, – quia tamen e diverso aliter certo edocti, omnes districtus in terra Praemisliensi consistentes, inter quos includitur etiam Samboriensis, ad iurisdicionem capitanealem castri Praemisliensis in causis et articulis praedictis iudiciariis castrensibus a tempore vetusto, seu ex antiqua consuetudine pertinuisse et pertinere et absurdum inconveniensque sit, quod haec una et eadem iurisdicio capitanealis seu castrensis Praemisliensis in diversum trahi et partiri debeat, praefatos rursus nobiles districtus Samboriensis et totum ilium districtum ad primevam iurisdicionem castri et capitanei Praemisliensis moderni et pro tempore existentis iuxta antiquam consuetudinem reducendum duximus et harum serie litterarum reducimus eundemque districtum Samboriensem iurisdicioni eiusdem castri et capitanei Praemisliensis, cui prius erat, anneximus, ascribimus et perpetuo, firmiter ac inviolabiliter ascribimus et perpetuo, firmiter ac inviolabiliter incorporamus ita, quod in praedicta terra Praemisliensi et omnibus eius districtibus, inter quos Samboriensis continetur, non alibi deinceps iudicia castrensia capitanealia exerceantur, tantummodo in ipso castro Praemisliensi, tanquam in principali et capitali loco totius terrae Praemisliensis, cuius iurisdicionem in pleno, integro ac pristino eius vigore et robore conservamus et in nullo earn violari volumus, non obstantibus memoratis prioribus litteris nostras (sic), nobilitati samboriensi concessis, quibus derogatum iri volumus et nos ipsi illis derogamus tenore praesentium mediante, quibus in testimonium nostrum est appensum.
Datum Cracoviae feria secunda proxima post festum natalis sancti Stanislai in Maio anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo, regni nostri anno vigesimo quarto.
Грамоту вписано того ж року до книг земських перемиських на жадання «tota nobilitas districtus Samboriensis et terrae eiusdem districtus Praemisliensis» – Львівський] краєв[ий] архів, зем[ська] перем[иська] кн. 17, с. 295.
Примітки
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 225 – 226.