Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

66. Галичина, 1510 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт звільняє від безчестя і кари за перехід до волохів різних галицьких шляхтичів, 9 лютого 1510 р.

Purgacio fame nobilium Dymydecki et Schumlenski propter defectionem ad vayvodam Valachie inculpatorum.

Sigismundus Dei gracia etс., significamus tenore presencium quibus expedit universis, quomodo tametsi nobiles Iwanko Dymydecki et Helyas Schumlyenski, terrigene nostri per nonnullos subditos nostras inculpati et infamati fuerint, quod videlicet Valacho estate preterita dominia nostra, potissimum vero terras Podolie et Russie vastante, sua temeritate, fidelitate postposita, sponte et non coacti, ad eundem waywodam defecissent, eidemque se absque legittima causa subiecissent, redeuntibus tamen prefatis terrigenis ex Valachia post bellum consumatum et pacem factam ad nos, fidedignis testimoniis cognovimus eosdem non sua sponte, sed hostis cohactione deffecisse. Consulentes itaque ipsorum honori de clemencia nostra decernimus, eosdem nichil contra honorem suum prevaricatos esse, neque in bonis suis puniendos, – harum, quibus sigillum nostrum est subappensum, testimonio litterarum. Actum in conventione generali Pyotrcoviensi sabbato proximo ante camisprivium anno Domini 1510.

Similis purgacio nobilibus inferius descriptis – Similes littere date sunt his infrascriptis nobilibus videlicet: Iwanko, Iaczko, Wasko Mysschensczy, Fyedko Przeroski Zubrzowicz, Zany Czuczolowski, Syenko Wythowyczski, Wasko et Martino Knyechyniczczy, Syemon, Iwan, Syenko, Sydor Drohomiroczczy, Syenko Balyczki, Dmytr Danyskowycz, Herchor, Sienko, Hrincza, Herchor, Fycza, Iwasko Brzozowscy, Iwasko Pysznynski, Andrey de Lucza. Actum ut supra.

Кор[онна] метрика варшав[ська], кн. 24, л. 245.


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 205.