Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

31. Ушиця, 1436 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Володислав записує шл. Яну Слабоші 40 гр[ивень] на с. Ушиці в Бакотськім повіті, 3 жовтня 1436 p.

Vladislai regis Poloniae. Quomodo volentes nobilem Ioannem alias Slabossium minore(m) fidelem dilectum pro suis seruitiis, quibus se nobis gratum reddidit, facere consolatum et in posterum ad seruicia nostra ampliora efficere obligatum, sibi in et super villa nostra Vschicza in terra Podoliae et districtu Bachotensi et fluuio Niestr sita quadraginta marc, monetae et numeri polonicalium, 48 gr. in quamlibet marc, computando, damus, donamus, inscribimus et largimur gratiose per praesentes per ipsum Ioannem Slabossium in eisdem quadraginta marcis cum omnibus utilitatibus, fructibus, censibus, redditibus et prouentibus universis ad eandem hereditatem seu villam spectantibus habendum, tenendum, utifruendum pacifice et quiete possidendum tamdiu, quousque sibi aut suis successoribus praefatae 40 marc, ad plenum fuerint persolutae; quibus exolutis dicte villae possessio realis ad nos et successores reuertetur pleno iure, ita tamen quod praelibatus Ioannes Slabossius in dictis bonis residenciam faciet personalem sed neque eadem bona poterit vendere aut permutare quoquomodo sine nostro consensu speciali. Et in casu quo ibi non residet personaliter aut ipsa venderet vel permutaret aliquomodo praeter nostrum consensum, tunc ex eo ipsa bona sine cuiusuis pecuniae solutione ad nos et successores nostros redirent ipso facto, iuribus etiam et stacionibus nostris in omnibus semper saluis.

Datum in Grodek feria tercia ante s. Stanislai in autumno 1436. Relatio d[omi]ni Ioannis de Conieczpolie r[egni] P[oloniae] canc[elarii]. Lectum per Albertum de Zichlin r[egni] P[oloniae] vicecanc[elarium].

З ревізії прав 1564 p. – Кор[онна] метрика Московського] арх[іву] Мін[істерства] справед[ливості], IV. В., кн. 17, л. 59 v.


Примітки

…с. Ушиців Бакотськім повіті – тепер с. Кам’янець-Подільського р-ну Хмельницької обл.; відоме як місто на сторінках давньоруських літописів із 1144 р. (Історія міст і сіл Української РСР: Хмельницька область. – С. 350 – 351); село було затоплене в 1982 р. Републікацію документа див.: ZDM. – Cz. VIII. – Nr 2188.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 171.