Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

40. Бакота, 1443 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Володислав записує шл. Щукоцькому в 300 гр[ивень] Бакоту з приналежними селами, 3 лютого 1443 р.

Wladislaus Dei gratia rex etс. significamus tenore praesentium quibus expedit universis, praesentibus et futuris, praesencium notticiam habituris, quomodo attendentes grate fidelitatis studiosa obsequia et pure fidei prestanciam generosi Christini de Sczukow, familiaris nostri fidelis et grate dilecti, quibus maiestati nostre a temporibus retroactis vsque in presens diligenter complacuit, signanter tamen in hoc inclito regno nostro Vngarie adusque nobiscum commanendo, poteritque prestancius aucta fide in futurum complacere, ut igitur horum suorum intuitu meritorum specialibus nostris se agnoscat consolari faworibus et ad huiusmodi seruitia maiestati nostre attentius exhibenda in posterum efficiatur velocior, sibi trecentas marcas monete communis et numeri polonicalis, scilicet quadraginta et octo gros. in marcam quamlibet consuete computando, dedimus, donavimus, damusque donamus et inscribimus tenore praesentium mediante in et super castro nostro Baccotha necnon villis ad dictum castrum proprie pertinentibus sct. Borsukowcze, Bulchakowcze et Olchowiecz, in terra Podolie et districtu eiusdem castri iacentibus, per ipsum Christinum et suos posteros successoresque legittimos in dictis trecentis marcis monete et numeri praefatorum cum omnibus et singulis eorundem sct. castri et villarum districtu iudiciis, laboribus, ripparium alias pobrzeznyczsze, solucionibus, vtilitatibus, censibus, fructibus, proventibus, redditibus, agris cultis et colendis, campis, pratis, pascuis, siluis, borris, merricis, rubetis, sareptis, gaiis, nemoribus, fluminibus, lacubus, paludibus, stagnis, piscinis, piscaturis, riwulis, torentibus, aquis et earum decursibus, molendinis, emolumentis, venationibus, aucupationibus, mellificiis caeterisque obuentionibus et pertinentiis generaliler universis ac iuribus ab antiquo ibi fieri solitis et consuetis, ad pretacta scilicet castrum, villas quoque perpetuo et quomodolibet antiquo spectantibus, quibuscunque vocentur nominibus, habendum, tenendum, regendum, vtifruendum et pacifice possidendum tamdiu, quousque per nos aut successores nostros sibi aut suis posteris legittimisque successoribus dicte trecente marce monete et numeri praescriptorum fuerint plenarie persolute; quibus solutis praedictorum castri videlicet et villarum possessio ad nos et ad successores nostros pleno redibit iure.

Insuper volentes praenominatum Christinum in dictis bonis nostris puta castri et villarum iam dictarum securiorem efficere constituere tenutarium, sibi in omnibus casibus excessiuis et criminalibus et furticiniarum siue praedarum vel aliorum quorumcunque maleficiorum, per quoscunque in tota vbicunque ipsius tenuta oriantur protervitatores et malefactores, plenimodam sentenciandi, iudicandi, corigendi, puniendi et condempnandi concessimus ас tenore praesentium concedimus atque damus facultatem, hoc tamen specialiter expresso, quia praenominatus Christinus Sczukowski in dictis bonis residentiam teneatur facere personalem, stacionibus nihilominus et iuribus nostris regalibus per omania semper saluis – harum quibus sigillum nostrum est subappensum testimonio litterarum.

Datum Budae dominica die ipsa in chrastino festi purificationes gloriossime Virg[inis] Mar[iae] anno Domini millesimo quadringentessimo quadragessimo tercio. Ad relationem magnifici Petri de Sczekoczin r[egni] Polo[niae] vicecancellarii. Lectum per Albertum de Zichlin r[egni] P[oloniae] vicecancellarium.

З ревізії прав 1564 p. – Кор[онна] метрика Моск[овського] арх[іву] Мін[істерства] спр[аведливості], IV. В., кн. 17, л. 35.


Примітки

…villis… Borsukowcze, Bulchakowcze et Olchowiecz – ідентифіковано села , та Камянець-Подільського р-ну Хмельницької обл. (Михайловський В. Надання земельної власності. – С. 263; Крикун М. Кількість та структура поселень. – С. 421, 423). Републікацію документа див.: ZDM. – Cz. VIII. – Nr 2448.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 181 – 182.