Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

39. Дяківці, 1442 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Володислав надає шл. Сеньку Козловському с. Дяківці й Йосипівці в пов[іті] Камінецькім, 30 вересня 1442 р.

In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Quotidiana docemur experientia, quia nisi ex quo (!) aetemis indigent recordiis, testibus, litterarum apicibus et sigilli munitione confirmentur, omnia subito e tesauris memoriae defluunt et evanescunt hac temporum mutatione disponente, proinde nos Vladislaus, Dei gratia Hungariae, Poloniae, Dalmatiae, Croatiae, Rasciae, Serviae, Slavoniae, Siradiae, Lanciciae, Cuiaviae Lithvaniaeque princeps supremus Pomeraniaeque dominus et heres Russiae, significamus tenore presentium universis, presentibus et futuris, quomodo nobilis Szankonis Koszlowski servitiis attentis fidelibus, quibus maiestati nostrae, presertim apponendo se circa granicierum Podoliensium tuitionem hostibus complacuit et in post complacere poterit, donis nostrae adiutus munificentiae, sibi et ipsius legitimae posteritati villas et hereditates dictas Dyakowce et Iosthypowce, in districtu Camenecensi sitas, cum omni proprietate, dominio, prout ad nos pertinebant, nihil in eisdem pro nobis aut successoribus nostris reservando, cum omnibus utilitatibus, agris cultis et colendis, campis, pratis, pascuis, silvis, borris, gaiis, mericis, nemoribus, indaginibus, dumetis, quercetis, pinetis, sarreptis, mellificiis, hortis, arvis, pomariis, curiis, praediis, holodiis (!), aquis earumque decursibus, ripis, stagnis, lacubus, paludibus, piscinis, piscaturis, molendinis, emolumentis et generaliter cum omnibus et singulis fructibus, usibus, proventibus, censibus, redditibus, venationibus, aucupationibus et obventionibus universis, ab antiquo ad easdem villas et hereditates spectantibus et spectare potentibus, quocunque nomine alio sive vocabulo censeantur, ita longe, late et circumferentialiter, prout predictae hereditates seu villae Dyakowce et Iosthypowce in suis metis, limitibus et graniciebus sunt distinctae, divisae et limitatae ab aliis, dedimus, donavimus ac praesentibus damus, donamus, inscribimus gratiosi in perpetuum, iure tamen feudali, habendas, tenendas, utifruendas, pacifice et quiete possidendas, vendendas, commutandas, alienandas et ad usus ipsius beneplacitos libere, prout sibi et ipsius posteritati legitimae melius et utilius videbitur expedire, convertendas, ita tamen, quod ibidem debet ipse facere residentiam personalem, exactionemque dictam podymie duorum grossorum solutionem annis singulis pro nobis et nostris posteris volumus esse reservatam.

Ratione cuius graniciei (!) nostrae praesentis sibi factae ipse nobilis Sanko KozJowski et sui posted ad quamlibet expeditonem generalem cum una hasta et duobus sagittariis nobis et nostris successoribus servire decenter tamen armatus sunt adstricti et parati, – harum, quibus sigillum nostrum presentibus est appensum, testimonio litterarum. Actum Budae dominica die in crastino festi sancti Michaelis archangeli anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo secundo, presentibus reverendo in Christo patre domino, magnificis, generosis et nobilibus Ioanne eadem gratia leopoliensi archiepiscopo, Petro de Sprowa Odrowąż Russiae, Hurzkone de Pamarzany podoliensi palatinis, Theodorico de Buczacz castellano camenecensi et capitaneo Podoliae generali, Petro Skora de Gay iudice poznaniensi, Derszlao de Rytwiany et aliis quam pluribus baronibus et aulae nostrae curiensibus, nos protunc ambientibus, testibus fidedignis circa premissa.

Datum per manus magnificorum Ioannis de Koniecpole cancellarii et Petri de Szczekocin vicecancancellarii regni Poloniae sincere nobis dilectorum. Relatio magnifici Ioannis de Koniecpole, nostri regni Poloniae cancellarii praedicti. Lectae per Albertum de Zychlin regni Poloniae vicecancellarium.

Сю грамоту в потвердженні 1530 p., данім на прошения шл. Дам’яна, Васька і Одеська Дяковських, в виписі 1723 р. вписано до книг ґродських львівських в 1731 р. на жадання «generosus Demetrius Czaykowski» – Львів[ський] краєв[ий] архів, кн. львів[ська] ґрод[ська] 526, с. 640.


Примітки

…с. Дяківці й Йосипівці в пов[іті] Камінецькім – тепер с. та с. Вінницької обл., див.: Михайловський В. Надання земельної власності. – С. 262. Републікацію документа за іншою джерельною підставою, а саме з книг Коронної метрики, див.: ZDM. – Cz. VIII. – Nr 2431.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 179 – 180.