Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

33. Даровичі, 1438 р.

Михайло Грушевський

Шл. Оначко й Дрой продають дворище Шепелівське в с. Даровичах шл. Петру Ґроховському, 31 падолиста 1438 р.

Nos Odrowąsch de Sprowa palatinus Russiae generalis et Paulus de Zamyechow subiudex premisliensis signihcamus tenore presentium, quibus expedit universis, presentibus et futuris, presentium notitiam habituris, quomodo dum die infrascripto colloquio generali terrestri premisliensi celebrato dignitariis nobis iunctis presidebamus, tandem venientes nobiles Onaczko et Droy, fratres duo germani, sani mente et corpore existentes, non compulsi nee coacti bonaque deliberatione prehabita, sponte et libere curiam ipsorum hereditariam alias dworzysko Sczepyelyowskye dictam cum molendino, taberna et omnibus iuribus et adiacentiis in villa Darowycze et omnia, quae ibi iure hereditario habuerunt et possederunt, nobili domino Petro de Grochowcze iudici praemisliensi et suis posteris pro centum marcis monetae et numeri polonicalium consuetorum, in quamlibet marcam quadraginta octo grossos computando, perpetuis temporibus vendiderunt et resignaverunt realiter et cum effectu, nosque ipsorum Onaczkonis et Droy fratrum iuribus et munimentis conspectis iuxta per (!) vetustum et antiquum morem in et super eadem bona confectis et ex speciali commissione regiae maiestatis nobis in hac parte concessa huiusmodi resignationem bonorum premissorum, curiae, molendini, tabernae fiendam admisimus, indulsimus et consensimus ac admittimus, indulgimus et consentimus per presentes.

Quam quidem curiam cum molendino et taberna aliisqne obventionibus universis, ad ipsa quomodolibet pertinentibus, predictus dominus Petrus iudex cum suis posteris tenebit, habebit, possidebit et utifruetur, commutabit, donabit et in usus suos beneplacitos convertet, prout sibi et suis melius et utilius videbitur expedire. Promiserunt itaque prelibati duo fratres predictum dominum Petrum iudicem praemisliensem in possesione curiae, molendini et tabernae dictorum ab omnibus vexationibus et impedimentis more solito terrestri protegere et tueri, – harum, quibus sigilla nostra presentibus sunt appensa testimonio litteram.

Datum Praemisliae feria secunda post festum sanctae Catherinae… millessimo quadringentesimo tricesimo octavo… is et nobilibus dominis Nicolao de Wysznycze C…sliensi, Fredrano de Plyeszowycze, Ioanne de Msczu…ne de Mathkowycze, Michaele de Wapnow, Iusk……awkoski et aliis pluribus fidedignis testibus ad premissa.

Грамоту сю в копії, виданій з Перемиської латинської консисторії, прийнято в р. 1591 до книг земських перемиських на жадання Адама Куп’ятицького – Львів[ський] краєв[ий] архів, кн. зем[ська] перем[иська] 159, с. 887 (копія оригінальна, крапками означені видерті слова). Порівняти записку про сю продажу в: Akta Gr[odzkie] і Ziem[skie], т. XIII, ч. 7232.


Примітки

…дворище Шепелівське в с. Даровичах… – тепер с. на території Польщі.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 172 – 173.