Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

34. Червоногородське староство, 1440 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Володислав записує Фрідріху Бучацькому 300 грив[ень] на Червоногородськім старостві за забрані речі, 6 лютого 1440 р.

Vladislaus Rex Poloniae etс. Quia in ardua nostra necessitate, qua muneribus pro hospitibus donandis indiguimus, a genoroso Dzietrzichone de Buczacz, Castri Rubri capitaneo, milite nostro dilecto fideli, unum pallium sericeum auro intextum cum pellibus subductum, migal… duas, schubas sabelinas duas, marssczonczone(m) unum sabelinum et alium mardurinum, duos thorlopenes mardurinos, unum stamen sericeum, unam kywerum, triplices cirotocas castorinas auro infomatas et octuaginta pelles sabellinas recepimus pro tricentis marcis monetae et numeri polonicalium, in regno communitater currentium, 48 gr. in marcam computando, de quibus quidem 300 marcis praedictis Dzietrzichonem certum facere et reddere cupientes et securum, sibi et suis sucessoribus in et super Castro Rubro nostra, villis et toto districtu, ad ipsum castrum ab antiquo spectanti et prout ipsum a nobis in certa pecunia obtinet, sicut in aliis litteris desuper confectis continetur, easdem 300 marcas inscripsimus, assignauimus et demonstrauimus inscribimusque, assignamus et largimur tenore praesentium mediante per ipsum Dzietrzichonem et ipsius successores in eisdem trecentis marcis cum omnibus censibus, utilitatibus, fructibus etс., ac quibuscunque pertinenciis et obuentionibus universis, ad praedictum castrum et villas ab antiquo spectantibus, habendum, tenendum, utifruendum, pacifice et quiete possidendum tamdiu, donee praedictae trecentae marcae fuerint exolutae etс., stacionibus et iuribus nostris regalibus semper saluis.

Praeterea praefato Dzietrzichowi in districtu Castri Rubri praedicti ab omnibus cmethonibus exactionem pecuniae vulgariter poradlne et donationem frumentorum vulgariter sep exigendi et tollendi plenam et omnimodam praesentibus damus et concedimus facultatem per ipsumque thezauris nostris praesentandam, sed dum nos aliquem nostrum notarium aut alium certum nuncium familiarem nostrum pro eadem exigenda exactione ibi transmittere et dirigere contingat aliquo anno, illi istam [не чітке] facultatem exigendi praefato aliquo Dzietrzichowi volumus penitus esse subtractam et amotam tamdiu, donee per ipsum notarium aut certum familiarem nostrum aliquo exigi videbuntur et leuari.

Datum Cracovie ipso die beathae Dorothae 1440. Ad relationem Ioannis de Conieczpolie r[egni] P[oloniae] cancellarii.

З ревізії прав 1564 p. – Кор[онна] метр[ика] [Московського] арх[іву] Мін[істерства] справ[едливості], VI. В., кн. 17, л. 166.


Примітки

…Червоногородськім старостві… – детальніше про виникнення Червоногородського староства та інших адміністративних одиниць на Поділлі писав Микола Крикун, див.: Крикун М. Початки подільського повітового устрою // Проблеми української історичної медіївістики. – К., 1990. – С. 33– 52; Крикун М.Г. Поширення польського адміністративно-територіального устрою на українських землях // Проблеми слов’янознавства. – Львів, 1990. – Т. 42. – С. 24 – 41; Krykun М.Н. Podział na powiaty wojewόdztwa Podolskiego od XVI do XVIII wieku // Europa środkowa і wschodnia w średniowieczu і czasach wczesnonowożytnich. – Lublin, 1992. – S. 38 – 52; Крикун М.Г. Повітовий устрій Подільського воєводства в XV–XVI ст.: перспективи джерелознавства історичної географії України // Український археографічний щорічник. – К., 1992. – Т. 1. – С. 157 – 178.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 173 – 174.