Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

72. Тисменичани, 1519 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт дає Миколаю Бидловському на с. Тисменичани і Волосів в пов[іті] Галицькім нову грамоту, в заміну грамоти Володислава Опольського, даної його предкам, і звільняє його з обов’язків ленного володіння, 9 червня 1519 р.

In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.

Omnium rerum, quae sempiternae sunt futurae nulla certior firmitudo inveniri potest, quam ea, quae sit litterarum monimentis posteritati memoriae mandata, cetera vero facta, quantumcunque memorabilia, allis modis aeternitati dicata aliquot quidem decursu seculorum durare possunt, sed quae litteris memoriae commendantur nunquam intereunt ipsaque vetustate fiunt augustiora.

Nos itaque Sigismundus, Dei gratia rex Poloniae magnus dux Lituaniae, necnon terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cuiaviae, Russiae, Prussiae ac Culmensis, Elbingensis Pomeraniaeque etс. dominus et heres, significamus tenore presentium universis et singulis, tarn presentibus, quam futuris, harum litterarum notitiam habituris, quia, licet illustris dominus Ladislaus divae memoriae dux opoliensis, dominus vielunensis et Russiae, villas suas Thismieniczany et Volosow in districtu Haliciensi super fluvio Stryba sitas fideli suo olim Miroslao et suis legitimis successoribus ob multiplicia eiusdem Miroslai servitia in feudum perpetuo dedisset et donavisset donatione perpetua et irrevocabili, prout eiusmodi donationis litterras de titulo et sigillo dicti ducis opoliensis sanas, salvas, probas et nulla in parte sui suspectas vidimus, tamen quia posteritas dicti Miroslai videlicet nobilis Nicolaus Bydlowski heres supradictarum villarum Tismienczany et Volosöw, terrigena noster fidelis dilectus, nobis fideliter supplicavit, quatenus easdem villas suprascriptas de iure feodali in ius polonicum commune transferre et sibi ac suae legitimae posteritati novum privilegium super ipsas villas Tismnienczany (!) et Vołosow dare graciose dignaremur, supplicationibus igitur dicti Nicolai benigniter annuentes, habentes imprimis commendatam eius fidem et virtutem, de solitae benignitatis nostrae dementia certaque sciencia et voluntate nostra de consilioque consiliariorum nostrorum hie ad presens nobiscum existentium villas predictas Tismienczany et Wolosow de iure feodali in ius commune polonicum transponendum transferendum duximus transferimusque et transponimus ac ipsum ius feudi de predictis bonis de plenitude potestatis nostrae regiae tollimus et submovemus tenore presentium mediante in perpetuum, sed supranominatas totas villas Tysmienczany et Vołosow predicto Nicolao et suae legitimae posteritati ita longe late et circumferentialiter, prout in suis metis et limitibus sunt distinctae et limitatae, cum omni iure, dominio et proprietate, prout illas iure feodali amoto hactenus tenuit, habuit et possedit tenetque habet et possidet de presenti, nihil iuris, dominii et proprietatis pro nobis et successoribus nostris reservando in eisdem villis, iure perpetuo et hereditario dedimus, donavimus assentientibusque nobis consiliariis regni nostri damus et donamus vigore presentium litterarum per ipsum Nicolaum eiusque legitimos successores villas Thyszmienczany et Vołosow predictas cum omnibus et singulis utilitatibus, censibus, fructibus, proventibus, redditibus, pertinentiis et obventionibus generaliter universis, ad dictas villas quomodolibet spectantibus, quae nunc sunt et in posterum humana industria fieri poterint, quibuscunque nominibus et cognominibus nuncupatis, nullis exclusis, tenendum, habendum, utifruendum pacifice et quiete possidendum, vendendum, obligandum, commutandum, donandum, alienandum, inscribendum et assignandum et in usus suos et suorum successorum legitimorum beneplacitos convertendum ita, ut illis melius et utilius videbitur expedire.

In quorum omnium fidem et testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.

Actum Cracoviae feria quinta ante festum Pentecostes proxima anno Domini millessimo quingentesimo decimo nono, regni vero nostri anno decimo tertio, presentibus reverendis in Christo patribus dominis Ioanne de Conari cracoviensi, Petro de Thomicze premisliensi et regni nostri vicecancellario episcopis, necnon magnificis generosis et venerabilibus Christophero de Schidlowiecz palatino et capitaneo cracoviensi ac regni Poloniae cancellario, Andrea de Thanczyn palatino lublinensi, rathnensi belzensique capitaneo, Nicolao de Schidlowiec castellano sandomiriensi et regni nostri thesaurario, Nicolao Iordan de Sachliczyn castellano voynicensi et magno procuratore cracoviensi, Ioanne Lathalski gnesnensis, cracoviensis et lanticiensis, Ioanne Czarnkowski scarbimiriensis, Andrea Krzycki sancti Floriani in Clepari ecclesiarum praepositis et canonicis cracoviensibus, secretariis nostris, et aliis quam plurimis dignitariis, officialibus ac curiensibus nostris, testibus ad premissa fidedignis, sincere et fideliter dilectis.

Datum per manus prefati magnifici Christophori de Schidtowiec in Sczmielow et Magna Opatow heredis, palatini et capitanei cracoviensis ac regni Poloniae cancellarii, turn siradiensis, sochacoviensis, gostinensis ас Novae Civitatis Korczyn capitanei sincere nobis dilecti. Christopherus de Schidłоwycz palatinus et capitaneus cracoviensis ac regni Poloniae cancellarius. Relatio eiusdem magnifici Christopheri de Schіdłowiecz palatini et capitanei cracoviensis ac regni Poloniae cancellarii etс.

Грамоту вписано до книг ґродських галицьких в 1637 р. на жадання Якова Бидловського (generosus Iacobus Bydłowski tribunus et vicecapitaneus castrensis haliciensis) – Львів[ський] краєв[ий] архів, кн. ґр[одська] галицьк[а] 131, с. 671.


Примітки

…с. Тисменичани і Волосів в пов[іті] Галицькім… – тепер с. і Надвірнянського р-ну Івано-Франківської обл. (Історія міст і сіл Української РСР: Івано-Франківська область. – С. 436, 439 – 440).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 213 – 215.