Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

62. Гуменці, 1503 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Олександр позволяв шл. Тихну Зедраниковичу скупити від співдержавців часті с. Гуменця в Хмельницькім пов[ті], 8 червня 1503 р.

Alexander etс. Significamus etс. quia intelligentes, villam nostram Humyencze in fluvio Buh, in terra Podolie in districtu Chmyelniczensi sitam, per differentes invicem subditos nostros, videlicet per nobiles Thichno Zedrankowicz pro una et Iohannem alias Iwan, Constantinum et lassko pro altera partibus divisim teneri possiderique unius vigore inscriptionis, maioribus utriusque partis concesse, timentes ergo, ne ex diversitate tenutariorum villa predicta nostra in deteriorem veniat condicionem, decrevimus villam eandem nostram per unum tenutarium possideri, proptereaque consensimus et mandavimus nobili Thichno Zedrankowycz, unius medietatis ville predicte tenutario, nobiles Iwan, Constantinum et lassko germanos ipsorumque nepotes, alterius eiusdem ville medietatis possessores, de altera medietate pecuniarum, illos in villa ipsa concernencium, eximere.

Quibus idem Thichno partem pecuniarum per serenissimum olim Kazimirum regem, genitorem nostrum, maioribus dictorum Thichno et nepotum suorum predictorum in eadem villa inscriptarum, eosdem nepotes iuste concernentes, consencientibus nobis, daturus erit.

Quos quidem nepotes, dum sic ut premissum est, idem Thichno exemerit, volumus per ipsum Thichno et suos successores supradictam villam Humyencze integram, tam vigore litterarum domini genitoris nostri, maioribus utriusque partis datarum, quam aliarum per serenissimum olim dominum Ioannem Albertum regem, fratrem et predecessorem nostrum, eidem Tichno iuste concessarum, teneri, haberi et possideri.

Insuper habentes eundem Thichno propter eius fidelia servicia, nobis et reipublice regni nostri in resistendo incursionibus hostium nostrorum impendi solita, comendatum, volentesque eum ad futura reddere prompciorem, sibi de speciali gratia et virtute regiis nostrismarcas pecuniarum numeri et monete polonicalium, quadraginta octo grossos quamlibet in marcam computando, in eadem villa inscripsimus et inscribimus presentibus, per eum ipsum Thichno et suos successores predictam villam, vigore tam suprascriptarum litterarum videlicet genitoris fratris nostrorum, quam iuxta vim et effectum presencium, tenendum, habendum, possidendum et utifruendum tamdiu, quousque per nos et successores nostros prefate sume pecuniarum in singulis litteris ac coniunctim et divisim conscripte ipsi Thichno ac successoribus suis fuerint integraliter exolute; quibus solutis, possessio tandem prefate ville nostre ad nos successoresque nostras revertetur pleno iure, salvis iuribus etс. – harum etс.

Datum Vilne feria quinta proxima post Pentecosten anno Domini millesimo quingentesimo tercio.

Кор[онна] метрика варшав[ська], кн. 20, л. 67.


Примітки

…с. Гуменця в Хмельницькім пов[іті] – тепер село не існує, можливо, це колишнє село, що у XVII с. мало подвійну назву Івашківці або Гуминці; див.: Крикун М. Кількість та структура поселень. – С. 497.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 202 – 203.