78. Стрий, 1527 р.
Михайло Грушевський
Кор[оль] Жиґимонт зносить уряд ґродський в Стрию на прошення шляхти Перемиської землі, 20 марта 1527 p.
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithwaniae, Russiae tocius Prussiae Mazoviaeque etс. dominus et heres, significamus tenore praesentium, quibus expedit universis, quia quum nuncii lerrae Praemisliensis in praesenti conventu generali constituti, coram nobis questi essent omnium nobilium terrae eiusdem Praemisliensis nomine, quod illis valde, grave et onerosum esset aliquas eorum causas, iurisdicionem capitanealem seu castrensem concernentes, coram capitaneo stryensi et in castro illo Stryensi agere, suplicantes enixe, ut nobiles tocius districtus Stryensis iurisdicioni castrensi Praemisliensi adiungere, annectere et incorporare dignaremur, quemadmodum pridem erant annexi et incorporati, nos tametsi consideraverimus, quod predecessores nostri, praesertim vero serenissimus et desideratissimus divae memoriae parens noster, dominus rex Cazimirus, ad petitionem eorundem nobilium districtus Stryensis illis propter maiorem eorum commoditatem et loci vicinitatem causas et actiones ipsorum iuridicas castrenses illic in castro Stryensi et coram illius capitaneo agere, tractare et prosequi permiserit et a iurisditione capitanei et castri Praemisliensis eos exemerit litterasque desuper oportunas ipsis etiam concesserit, – quia tamen ea suplicatio et petitio universorum nobilium tocius terrae Praemisliensis, quae etiam districlum Stryensem in se continet et includit, per ipsos nunctios facta nunc intercessit, quod ipsos nobiles districtus Stryensis quantum ad ipsam iurisditionem castrensem aliis unire et aequare dignaremur illisque ad iurisditionem capitanei et castri Praemisliensis, qua alias usi fuerant, rediceremus, perpendentes nos maioris esse momenti petitionem et consensum universae nobililatis alicuius terrae quam particularem aliquorum nobilium ex parva illius parte seu districtu, volentesque pocius in commune prospicere et consulere commoditati universorum quam paucorum, de consilio et consensu omnium consiliariorum regni nostri status utriusque in hoc conventu generali Cracoviensi nobiscum existencium praefatos nobiles districtus Stryensis et totum ilium districtum ad primevam iurisdicionem castri et capitanei praemisliensis moderni et pro tempore existentis reducendum duximus ac harum serie litterarum reducimus ac cum districtu Stryensi iurisditioni ipsius castri et capitanei praemisliensis ascribimus, anectimus et perpetuo incorporamus ita, quod in praefata terra Praemisliensi et eius districtibus in ilia consistentibus non alibi deinceps iudicia castrensia capitanealia exerceantur, tantummodo in ipso castro Praemisliensi, tanquam in capitali, generali et principali loco tocius terrae Praemisliensis, cuius iurisdicionem in pleno integro ac pristino eius vigore et robore conservamus et ab aliis conservari et in nullo earn violare deinceps, diminui, seu partiri in aliquo volumus, – harum testimonio litterarum, quibus sigillum nostrum est appensum.
Actum et datum Cracoviae in conventu generali feria quarta proxima post dominicam reminiscere anno Domini 1527, regni nostri anno vigesimo primo. Petrus episcopus, vicecancellarius s[ubscripsi]t. Relatio reverendi in Christo patris domini Petri episcopi cracoviensis et regni Poloniae vicecancellarii.
Львівський] краєв[ий] архів, перемиського земства книга 9, с. 728 (p. 1529).
Примітки
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 223 – 224.