79. Перемишль, 1528 р.
Михайло Грушевський
Кор[оль] Жиґимоит іменує владикою перемиським Олехна Терлецького, 3 грудня 1528 р.
Sigismundus, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etс. dominus et haeres, significamus tenore praesentium quorum interest universis, quia nos cum sufficienter fuissemus certiores factis (!) quomodo venerabilis loahim vladika premisliensis Dei permissione gravem aegritudinem incidit, vires corporis et loquellam amisit ad obeundaque officia ordinis et dignitatis, in qua constilutus est, penitus inabilis factus, unde suplicatum nobis extitit tarn a quibus dom[inis] consiliariis, quam ab alius multis subditis nostris illius provinciae, praesertim vero ordinis et ritus ruthenici hominibus, quatenus in eo casu futuris periculis, quae ex infirmitate et defectu vladicae accidere facile possent, pro benignitate nostra prouidere aliumque in locum ipsum sufficere et pro vladica premisliensi praeficere dignaremur, nos itaque attendentes, pro (!) ex defectu capitis reliqua quoque membra varus morbis afficiantur et pastoris negligentia gregem perdere solet, ordo quoque turbatur universi, ubi rectores et praefecti deficiunt, volentesque futuris periculis occurrere et praesenti necessitati quantum in nobis succurrere, ad praefalorum consiliariorum nostrorum praeces et testimonia, quibus vitae integritatem et morum probitatem venerabilis Olechno Tedecki poponis nobis reddiderunt commendatam, eidem Olechno ipsum vladicatum premisliensem conferendum duximus et conferimus tenore praesentium mediante, ipsum pro vladica premisliensi praeficiendo et constituendo, dantes ei facultatem et omnimodam potestatem omnia agendi et disponendi, quae ad vladicam premisliensem de iure et consuetudine spectare et portinere dignoscuntur, administrationem spiritualium et regimen temporalium curamque et gubernium bonorum omnium, ad vladicatum quomodolibet pertinentium eidem iniungendo et committendo.
Quocirca omnibus et singulis palatinis, castellanis, capitaneis, nobilibus, civibus et oppidanis ubilibet constitutis et signanter universis rythus ruthenici hominibus discricte (!) praecipientes mandamus, quatenus praefatum Olechno Terlecki pro vero et legitimo vladica ipsi habentes eum pro tali haberi ab aliis faciatis, vos vero rythus graeci seu ruthenici eidem Olechnoni, uti praelato suo et pastori in omnibus licitis et honestis pareatis et obediatis1 ac illi de omnibus proventibus et obventionibus ad eum ratione vladicatus quomodolibet spectantibus respondeatis et ab aliis responded faciatis.
Cum autem indignum atque etiam impium putamus, ut venerabilis Ioachim antiquus vladica in hac aegritudine sua debitis vitae necessariis frustretur et deseratur, volumus, constituimus et mandamus, quatenus eundem Ioachimum ipse Olechno novus vladica in omnibus vitae necessariis usque ad finem vitae ipsius de bonis vladicatus premisliensis sufficienter provideat, si Dei et nostram indignationem evitare voluerit. In quorum omnium fidem et testimonium sigillum nostrum annulare praesentibus est subappensum.
Datum Vilnae tertia decembris anno Domini milesimo quingentesimo vigesimo octavo, regni vero nostri vigesimo secundo. Sigismundus rex.
Сю грамоту вписано до книг земських перемиських на жадання «illustris reverendus Theodorus Iankowski ryth[us] graeci latino uniti cathedralis decanus» з заміткою «sigillum eidem priuilegio appensum est et pendet in suo loco» – Львів[ський] краєв[ий] архів, зем[ська] перем[иська] кн. 237, с. 1294.
Примітки
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 224 – 225.