74. Черхава, 1519 р.
Михайло Грушевський
Кор[оль] Жиґимонт потверджує братів Дениса і Матвія на князстві с. Черхави, 12 липня 1519 р.
In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.
Nos Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithwaniae, nee non terrarum Cracoviae etс. dominus et haeres, significamus tenore praesentium vniuersis, quibus interest, praesentibus et futuris, harum noticiam habituris, quia exhibitae sunt coram nobis litterae sub titulo et sigillo olim magnifici Andreae Odrowasch, palatini et capitanei generalis terrarum Russiae, nomine nobilium Dynisz et Mathiae, fratrum germanorum, scultetorum aui et proaui (!) praefatam scultetiam locauerunt et incolis augmentauerunt et pro decern marcis pecuniae monete et numeri polonicalis emerunt, supplicatum est maiestati nostrae, ut eisdem scultetis alias kniazonibus fratribus germanis priuilegium super dictam scultetiam dare et concedere dignaremur.
Animaduertentes itaque dictorum scultetorum eorumque praedecessoris industriam, studium et laborem circa locationem et augmentationem incolarum praefatae villae Czerchawa, et qui hucusque, sicuti intelleximus, studiose in id nituntur syluas, loca inculta et deserta eradicantes in vsum et culturam hominum habitantium, nos huiusmodi suppiicationibus licitis et iustis, pro dictis fratribus germanis ad nos factis, benigniter anuentes, eis et ipsorum legittimis successoribus praedictam sculletiam alias kniasthwo, quod iure propinquitatis ad dictos fratres germanos eorumque legittimi posteritati praefatam villam nostram Czerchawa deuolutum est, in cuius pacifica et quieta possessione fuerunt et in praesentia sunt, de certa scientia et speciali gratia regiis nostris dandam, conferendamque duximus, damus et conferrimus praesentibus in perpetuum dictam scultetiam, vna cum integra area alias dworzyscze, cum pratis ad earn iuste et legittime ex antiquo pertinentibus, quorum situm et cognomina hie pro expressis habere volumus, admitentes ipsis fratribus germanis eorumque legittimae posteritati praefatam villam nostram Czerchawa incolis seu kmethonibus augendi, syluas pro usu agrorum et pratorum extirpandi et alia, quaecunque pro industria sua ad usum et vtilitatem inuenire, excogitare et construere possint, citra tamen damnum, derogationem et praeiudicium aliorum bonorum et villarum nostrarum, quam subditorum quorumcunque nostrorum.
Qui quidem kniaziones et eorum legittimi successores singulis annis habebunt et recipient ex donationibus nobis dari et contribui solitis, videlicet de exactione arietum tertium arietem, porcorum tertium porcum, de puela quae ad aliam villam nuptui datur, item de cmethonibus, qui ad alienas villas commigrant, similiter de paenis minoribus tertium grossum.
Maiores vero paenas pro nostra et capitanei nostri arbitrio reseruamus. Agnellorum vera exactionem totam kniazionibus relinquimus pro usu et libito illorum secundum ius valachicum exigendam, una cum duabus columbationibus, videlicet pro festo paschali singulis annis ex qualibet area, per duas tortas et unum gallum.
Ratione cuius ipsi sculteti siue kniaziones praedicti eorumque legittimis successoribus nobis singulis annis vnam sexagenam monete et numeri in regno curentis soluere et extradere tenebuntur.
Stationes iidem kniaziones siue sculteti eorumque legittimi successores pro bellica expeditione vel alter eorum astrictus erit armatus cum uno equo, arcu et telis ac cum reliquo valachico apparatu in castrum Samboriense se conferre et illic pro defensione eiusdem castri, quamdiu ne cessitas expostulauerit permanere.
Quae omnia et singula super expressa dictis scultetis siue kniazionibus plenam et omnimodam potestatem eorumque legittimae posteritati dictam scultetiam tenendi, habendi, utifruendi, pacifice et quiete possidendi perpetuo et in aevum, vendendi, donandi, alienandi, commutandi et in usus suos et successorum suorum beneplacitos, prout ius valachiense disponit, conuertendi, nostra tamen prius et successorum nostrorum speciali consensu ad id actedente, et iuribus nostris regalibus ac seruitiis per omnia semper saluis remanentibus. In cuius rei testimonium sigillum nostrum praesentibus subappensum est.
Actum Cracoviae feria tertia proxima in vigilia festi s. Margarethae virginis et martiris anno Domini millesimo quingentesimo decimo nono, regni vero nostri anno tredecimo, praesentibus reverendis in Christo patribus dominis Ioanne de Conari cracoviensis et Petro de Thomicze praemisliensis ecclesiarum episcopis et regni Poloniae vicecancellario, necnon magnificis, generosis ac venerabilibus Christhophero de Schydlowiecz palatino et capitaneo generali cracoviensi ac regni nostri cancellario etс., Nicolao de eadem Schydlowiecz sandomiriensi et regni nostri thezaurario, Nicolao Iordan de Zakliczin voinicensi, Nicolao Yblski szochaczoviensi et Nicolao Czikowski polanecensi castellanis, Ioanne Latalski gnesnensis, cracoviensis et Lanciciae, Ioanne Kamkowski scarbimiriensi, Andrea Krzyczki s. Floriani in Cleparz et Nicolao Zamoiski tarnoviensis ecclesiarum praepositis et canonicis crac[oviensibus], secretariis nostris et aliis quamplurimis dignitariis, officialibus ac curiensibus nostris, ad praemissa testibus fide dignis, syncere et fidelibus nostris dilectis.
Datum per manus eiusdem magnifici Christopheri de Schydlowiecz palatini et capitanei generalis cracoviensis ac regni nostri cancellarii, turn siradiensis, szochaczouiensis, Nouae Ciuitatis Korczyn ac gostinensis etс. capitanei, sincere nobis dilecti. Relatio praefati magnifici Christopheri de Schydlowiecz palatini et capitanei generalis cracoviensis ac regni Poloniae cancellarii. Christopherus de Schydlowiecz palatinus et capitaneus crac[oviensis] ac regni Poloniae canc[elarius] s[ubs]c[ripsi]t.
Книга грамот Самбірського староства – Кор[онна] метрика Моск[овського] арх[іву] Мін[істерства] справ[едливості], IV. В., кн. 22, л. 429.
Примітки
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 216 – 218.