70. Ропінка, 1513 р.
Михайло Грушевський
Петр Кміта позволяв війту Ванчові осадити село Ропінку й записує йому в ній князівство в 200 золотих, 26 мая 1513 p.
In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.
Expedit, ut ea, quae humanis ad presens peraguntur, litterarum apicibus ad perpetuitatis ratitudinem et memoriam proborum atque testium testimonio et munimento sigillorum appensorum denotentur, proinde nos Petrus Kmitha de Wysnicze, capitaneus praemisliensis, heres oppidi Lesko, significamus tenore presentium universis quibus expedit, presentibus et futuris, presentium notitiam habituris, quomodo cupientes bona nostra per extirpationem silvarum augmentare, provido Waniczo sculteto de villa Wanczowa advocatiam seu scultetiam in torrente nuncupato Ropienka pro duodecim florenis pecuniae communis et numeri polonicalis in regno consueti in totum vendidimus.
Cuius limites vel granicies antiquae descripti patebunt: videlicet a vado dicti torrentis usque ad limites dictos Stankowskie et a Zawadlka usque ad Chwaniow. Qui quidem Wanczo in eo torrente dicto Ropienka villam iure walahico gaudentem radicitus locare debet, alteri tamen loco in post pro competenti locatione non nocendo, neque ceteros limites tali locatione prepediendo.
Occasione cuius locationis prefato Wanczo ac successoribus suis legitimis unum laneum ad colendum sibi liberum in perpetuum damus, donamus, ubi ei placuerit, radicitus eradicandi; damusque eidem in et super nominato torrente in loco competenti, ut moris est, in metis advocaliae molendinum liberum cum mordaciis ac stapaniis ffoliussh, similiter tabernam liberam, concedimus etiam ipsi extremitates alias obszary cum hortulanis et demensuratis alias pomierky, ita quod dum cmeto unam emensuratam habuerit, illic pro sculteto dicto duae emensuratae alias pomierky esse debent, absque tamen preiudicio et gravatione cmetonum.
Admittimus etiam sibi artifices cuiuscunque artis libere locandos, item libera mellificia eidem admittimus tantum, quantum habere poterit, et similiter in nostris silvis duntaxat pro ipsius usufructu libertatem concedimus.
Cui quidem advocato et omnibus incolis suis ratione promptioris locationis a festo sancti Martini proxime futuro vel ab eo etiam tempore, quo aliquis cmetonum in ea villa locatus fuerit, ad decursum viginti quatuor annorum se sequentium ipsam plenariam libertatem ab omnibus datiis, laboribus, censibus, proventibus, quibuscunque vocitentur nominibus, concedimus.
In qua vero villa nostra predicta quilibet kmeto in agro vel laneo aut medietate lanei emensurati, alias na wymiernym lanie residentes ipsa libertale superius emanata effluxa et expirata de laneo nobis et nostris successoribus annuatim per quatuor agnos dare et contribuere tenebuntur, pro extorsione vero bellica quilibet eorum de laneo fertonem dare tenebitur.
Et ipsi cmethones cum honore ad scultetiam bis in anno ibunt videlicet sertas (!) pro festo nativitatis Domini, secundo vero pro sacro Paschae; similiter quilibet cmetonum eidem sculteto duos dies in anno laborare debent et tenebuntur, item unum metere et alium falcastrare.
Absolvimus etiam eundem a qualibet bellica expeditione. Ceterum omnes incolae eiusdem villae proventum penarum nobis et nostris successoribus, ut aliae villae contribuunt, annuatim tempore solito contribuere tenebuntur, de quibus etiam proventibus penarum idem scultetus nullam partem habiturus, duntaxat tertiam partem penae iudicatae obtinebit.
Qui quidem incolae dictae villae nullo alio tantum ipso iure walachico gaudebunt et ipsi cmetones nulibi et eoram nullo alio nisi in villa eorum dicta coram suo sculteto iudicabuntur et contra se querulantibus ibidem obiecta respondere debent; et ipsorum similiter scultetus coram nullo alio tantum coram nobis vel nostris successoribus aut iudicio nostra generali, dum nostra sigillo et litteris nostris citatus fuerit, tunc primo iure dicto walachico in et super ipsum deponentem querellam parebit et respondebit.
Concedimus etiam ipsi sculteto nostra quemlibet ad villain nostram venire volentem libere suscipi, demptis quatuor causis et articulis, ut fur, deceptor, falsificator et incensor, quibus residendi locus nullibi admittitur, verum tamen omnes alios advenientes a quibusvis angariis et inquietationibus tueri, defendere volumus, promittimus id ipsum tenere ac firmiter servare et precipue ipsa libertate durante.
Insuper prefato sculteto ac eius successoribus in dicta nostra villa in omnibus causis tarn criminalibus quam capitalibus iudicandum, sententiandum et condemnandum secundum quod ius walachicum exigit et postulat eandem facultatem concedimus et admittimus.
Cuius rei in evidentius testimonium sigillum nostrum anulare presentibus est subapensum.
Actum et datum in Lesko feria quinta ipso die festo corporis Christi anno Domini millesimo quingentesimo tredecimo, presentibus ibidem nobilibus Nicolao Konarski, Ianussio Strzeszkowski, Rafaele Ostrowski et aliis quam plurimis ad premissa fide dignis testibus.
Грамоту сю вписано в р. 1616 до книг земських перемиських на жадання «Stanislai et Hiacynti Ropienskich in Ropienka scultetorum» – Львів[ський] краєв[ий] архів, перем[иська] зем[ська] кн. 83, с. 1746.
Примітки
…село Ропінку… – тепер с. Ropienka на території Польщі.
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 209 – 211.