63. Гуменці, 1503 р.
Михайло Грушевський
Кор[оль] Олександр записує шл. Івашку і Костюку 40 грив[ень] на с. Гуменці в Хмельницькім пов[іті], 9 падолиста 1503 p.
Alexander etс. Significamus tenore presencium quibus expedit, universis, quia attendentes fidelia servicia nobilium Iwasconis et Costhuk de Zedrankowicze, volentes ipsos consolatos efficere et ad futura servicia reddere obligaciores, licet nobili Thichno, patruo ipsorum germano, certam peccuniarum summam in bonis nostris Humyencze, in districtu Chmyelnicensi sitis, inscripsorimus, tamen etiam ipsis Iwaskoni et Costhuk, in quantum possessores sunt bonorum eorundem, quadraginta marcas pecuniarum monete et numeri comuniter in regno nostra currencium, videlicet quadraginta octo grossos in quamlibet marcam computando, inscribere duximus et inscribimus presentibus in bonis predictis nostris, inscribentes bona predicta nostra sic teneri per ipsos Iwaskonem et Costhuk eorumque successores iuxta litteras super ipsa bona antea iuste datas ac ut eadem bona tenere consueverunt, usquo ad dictarum quadraginta marcarum cum aliis summis peccuniarum, in aliis bonis nostris iuste et legittime inscriptis, integram per nos aut nostras legittimos successores ipsis Iwasconi et Costhuk aut ipsorum legittimis successoribus solucionem; quibus exolutis, possessio eorundem bonorum Humyencze ad nos et nostras successores redibit et revertetur pleno iure, iuribus et stacionibus nostris semper salvis, – harum, quibus sigillum anulare nostrum est subappensum, testimonio litterarum.
Datum in Lublin feria quinta proxima ante festum sancti Martini anno millesimo quingentesimo tercio. (Більше нічого).
Кор[онна] метрика варшав[ська], кн. 20, л. 109 v.
Примітки
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 203.