Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

64. Теребовельський повіт, 1506 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Олександр звільняє руських попів Теребовльського повіту від давання податку, так званої лиски, заведеної через надужиття, 29 січня 1506 Р.

Alexander, Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Littwaniae, Russiae, Prussiaeque dominus et heres etс., significamus tenore presentium quibus expedit universis, quia licet popones ruthenicales in districtu Trabowliensi tributum vulpeculare de iure ac consuetudine dare non consueverint nobis, tamen quia ex magnifico Stanislao de Chodecz marschalko regni nostri ac leopoliensi, camenecensi et trabowliensi capitaneo, accipimus per quendam errorem non tamen ex diutumo, sed proxime preterito tempore inductam in eos consuetudinem, ut per capitaneos predecessores suos coacti pro vulpecula grossos sedecim eorum quilibet solveret annuatim, iccirco nos isto hoc marschalci eiusdem regni nostri testimonio permoti, onus illud iniustum ex eisdem poponibus Rutenis in districtu predicto Trabowliensi deponendum duximus et deponimus eosdemque presentes et futuris temporibus in districtu ipso existentes popones rutenos ab hac ipsa solutione vulpecule, pro qua quilibet grossos sedecim dabat compulsus, liberamus eviterne, tenore presentium mediante, – harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio litterarum.

Datum in convencione generali Lublinensi feria quinta ante festum purificationis gloriosissimae virginis Mariae anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo sexto… regni nostri anno quinto. Ioannes de Lasko r[egni] P[oloniae] cancellarius s[ubscripsi]t.

Львівський краєвий архів, книга галицького земства 15, с. 35 (рік 1536).


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 203 – 204.