71. Поділля, 1518 р.
Михайло Грушевський
Кор[оль] Жиґимонт потверджує постанови комісарів, висланих наслідком спорів подільської шляхти з старостою камінецьким, в різних справах фіскальних і поліційно-адміністраційних, 6 марта 1518 p.
Sigismundus, Dei gratia rex Polonie, magnus dux Lithuanie, Russie, Prussieque etс. dominus et heres, significamus tenore presentium quibus expedit universis, harum noticiam habituris, quia orta fuit differentia inter nobilitatem terre Podoliae et districtus Camenecensis ex una et generosum Stanislaum Lanczkoronski de Brzezye, pincernam sandomiriensem et capitaneum camenecensem, fideles nostras dilectos partibus ex altera, occasione querularum, iniuriarum et gravaminum coram nobis expositorum, quibus partes hie inde se affici putaverunt.
Hys omnibus querelis iniuriis, gravaminibus et quibuslibet simul talibus finem imponere volentes, designavimus certos consiliarios nostras: reverendissimum et reverendum in Christo patres, dominos Ioannem archiepiscopum gneznensem, legatum natum et primatem, Mathiam de Drzevicza, episcopum wladislaviensem, magnificosque Christophorum de Schydlovyecz, palatinum et capitaneum cracoviensem, regni nostri cancellarium, Nicolaum de Dambrovycza sandomiriensem et regni nostri exercituum prefectum generalem, ac Andream de Thanczyn lublinensem palatinos, sincere nobis dilectos, qui exauditis querelis et aliis eorum deffectibus cognitis ordinacionem et infrascriptos articulos pro deffensione iusticie tarn nobilitatis quam capitanei praedictorum, utraque parte consentiente el approbante, fecerunt, ediderunt et ad nos protulerunt, quos nos presenti pagina statuimus et decernimus futuris temporibus duraturos.
Inprimis statuerunt et ordinaverunt, quod theloneum et foralia in Camyenyecz a terrigenis ita repetantur et exigantur, sicut sit in civitate nostra Leopoliensi, cmethones antem hoc modo foralia solvent: si cmetho pisces vel aves ad forum portat ad vendendum, decimum piscem vel avem pro foralibus tribuet.
Si vera minus quam decern portaverit, a singulo grosso estimacionis obulum solvet, demptis bobus, vaccis et iuvencis, a quibus iuxta antiquam consuetudinem octo obulos solvet pro foralibus.
A rebus vera, que domi nascuntur et elaborantur, predicti omnes cmethones nihil solvent pro foralibus, item a ferramentis et instrumentis ad agriculturam et aliam necessitatem domesticam, et a sale ad usum domesticum emptis et comparalis nihil prorsus pro theloneo solvet.
Item cmethones, qui ligna ad forum ducunt, tenebuntur quilibet cmetho, cuiuscunque sit hoc, ligna ad forum ducens, bis in anno per currum lignorum ad castrum ducere el tribuere unum videlicet pro festo Pasche, alteram vera pro festo natalis Domini.
Sed a nobilium lignis, que ducuntur in civitatem ad domus eorum, nulla foralia solventur. Item cmethones hoc modo theloneum ab equis solvent: si quis equum unum ab aliquo Valacho emerit, a primo equo, quem intra annum emerit, nihil solvet, sed quotiens postea intra annum emerit, a singulo unum grossum solvet.
Nobiles vero ad usum suum equos ementes, liberi erunt et sunt a solucione. Item quoniam passim, tarn nobiles, quam plebei pannos in Valachiam ducunt pro emendis equis, iustum, ut eciam theloneum solvant, ita nobiles sive plebei; sed nobilem intra regni territorium panno equum solvens, non solvat theloneum ab huiusmodi panno.
Item capitaneus non aliter iudicium castrense celibrabit, quam in statuto sit constitutum.
Item pobrzezniczy, officium suum exercentes, in domibus vel villis nihil recipere nee arrestare debent, sed ubi in via vel campo aut sarepta, alias w pasyeczye, aliquod furtum deprehenderit, et fur a re furata fugerit, illud impune debet apprehendere.
De praeteritis autem criminibus, in quibus culpantur pobrzezniczy, iusticiam de ipsis capitaneus debet ministrare. Idem autem pobrzeznyczy nullam stationem a quopiam exigere debent, sed eidem, officium exercenti, debet dari subsidium per ville vathamanum, cum requisiverit contra malefactorem.
Si vero malefactor vel fur fugerit ob negatum subsidium, tunc illi, qui damnificatus est, solutionem damni sui debet habere ab eo, qui subsidium non dedit. Item si contingat pobrzeznykovy furem aut duos, aut tres in villa captivare, et non posset solus ipsos secure perducere ad castrum extunc tenebitur vathaman pobrzeznykovy adjutorium dare, quod secure fures perducantur ad castrum.
Ita tamen quod per ipsum solum pobrzeznyk ligentur, educantur villam. Aut in quorum villa fur captus sit, pobrzeznykovy auxilio sint cum vathamano, ne fur fugiat aut in via violenter eripiatur. Si vero negaverit vathaman, non optasse pobrzeznyk sibi dari auxilium ad capiendum et secure perducendum furem ad castrum, extunc vathaman repurgabit se mettercius, quod pobrzeznyk non optavit sibi a vathamano ad capiendum et perducendum fuerem ad castrum dari auxilium.
Item de servis, olthaye dictis, sic tenendum est: ut cum capitaneus tales servos ocio torpentes et in tabernis bibentes ad laborem castri receperit, tales pro solario diurno laborare debent. Sed nobilium servos aut colonos ad hoc cogere non debet capitanus. Si vero nobilis aliquis pretenderit, eiusmodi servum suum esse, capitanus nobili eidem credere debet, si id asseruerit, bona fide sue humanitatis. Si vero colonus aliquis talem suum servitorem assere(re) voluerit, mettercius juramento comprobabit.
Item servilium praefecti deinceps non debent facere constitutionem vendendorum victualium sine castellano et capitaneo neque homines ad ducturas compellere debent, sed suis equis ducant, quidquod ipsis opus est. Si quis servilium cuipiam aliquod actiperit, colonus ad capitanum confugere debet et iuramento comprobare, sibi tale damnum factum esse; extunc capitaneus talem debet cogere ad solutionem vel ponendum ordinem, ut ille solutionem habeat.
Item de moneta lithuanica facienda est proclamacio in Camyenyecz, ut ita sic… in regno recipiatur usque ad ordinacionem aliam, per nos faciendam.
Item notarius antiquus terrestris, si est possessionatus, in officio conservetur, si vero non est possessionatus, per medium anni hinc debet se facere possessionatum, alias privandus veniet officio, et licebit terre sibi alium eligere. Ut autem praemissa omnia et singula iuris debite firmitatis habeant, ilia fecimus sigilli nostri munimine roborari.
Datum Cracovie in convencione generali sabbato proximo ante dominicam Oculi anno Domini millessimo quingentesimo decimo octavo, regni vero nostri duodecimo. Cristoforus de S[chydlovyecz] pallatinus et capitanus cracoviensis ac regni P[olonie] cancellarius subscripsit. Relatio magnifici Cristaferi de Schydlovyecz, palatini et capitanei cracoviensis ac regni Polonie cancellarii etс.
Вписано в 1556 p. до книг земських камінецьких на жадання Яна Сверча з Ольхівця – Київського центр[ального] архіву кн. 3601, л. 47 v.
Примітки
Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 211 – 213.