Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

65. Княгинин, 1509 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт надає шл. Івашку Кнегиницькому часті с. Кнегинина, сконфісковані від його братів за утечу до Волощини, 11 падолиста 1509 Р.

In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.

Cum ad autoritatem principum pertineat bonos et fideles subiectosque favore et gratia prosequi, in fidefragos vero et licenciosos pro iuris et equitatis observancia maiestatem (!) de merere animadversionum extendere, quidquid autem pro remuneracione consolandumque fidelium bonorum proque vindicta licenciosorum concesserint, id non modo ad presencium sed eciam posterum memoriam cognicionemque deveniat, litteris mandare roborareque consueverint, proinde nos Sigismundus Dei gratia rex Poloniae etс. significamus tenore presencium, quia attends fidelibus serviciis et fidei integritate nobilis Iwaskonis Knyehynyczky de Knyehynino, supplicacionibusque certorum consiliariorum nostrorum pro eo maiestati nostre porrectis permoti, sibi et successoribus suis legittimis de certa sciencia et gracia regiis nostris ac de consilio consiliariorum nostrorum, hie nobiscum existencium, bona hereditaria prefata Knyehynino, in terra et districtu Haliciensi consistencia, propter nobilium Vasskonis et Marconis fratrum ipsius germanorum licenciosum de regno nostro absque quavis causa legittima in Valachiam discessum et deffectionem ad nostram regiam disposicionem donacionemque faciendam iure communi regni nostri devoluta, prefato Iwasconi dandum, donandum et restituendum duximus damusque donamus et restituimus tenore presencium mediante in perpetuum, decernentes prefata bona Knyehynino, quibus predictos Waskonem et Marconem privavimus et causa prescripta penitus privamus presentibus, per ipsum Iwaskonem et suos legittimos successores cum omnibus bonorum ipsorum prediis, cmetonibus, areis, horreis, allodiis, seminibus, segetibus, frumentis, rivis, gurgitibus, piscinis, vinariis et earum demissionibus, piscibus, stagnis, molendinis quibuscunque et eorum emolumentis, apibus, alveariis, mellificiis et melle exinde proveniente, boris, silvis, gaiis, rubetis, quercetis, mericis, angariis, laboribus et honoribus, et generaliter cum omnibus et singulis censibus, fructibus, proventibus et obvencionibus, que nunc inibi sunt et quacunque industria humana inveniri excogitarique possunt, nihil penitus excipiendo, – cum omni iure, dominio et proprietate tenendum, habendum, pacifice possidendum et illis utifruendum, dandum, donandum, vendendum, alienandum, comutandum, resignandum et in suos suorumque successorum usus beneplacilos revertendum, tenore presencium mediante, perpetuo et in evum. In cuius rei testimonium etс.

Actum Leopoli die dominico festi sancti Martini episcopi et confessoris anno Domini millesimo quingentesimo nono, regni vero nostri anno tercio. Presentibus, quibus supra. Datum per manus, ut supra. Relacio, ut supra.

Кор[онна] метрика варшав[ська], кн. 24, л. 179.


Примітки

…с. Кнегинина – тепер с. Рогатинського р-ну Івано-Франківської обл.; назва села свідчить беззаперечно про княжий час виникнення, хоча це село відоме в джерелах тільки з 1444 р. (Історія міст і сіл Української РСР: Івано-Франківська область. – К., 1971. – С. 476).

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 204 – 205.