Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

67. Галичина, 1510 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Жиґимонт оголошує за неважні передавнення, які зайшли наслідком того, що суди в землі Галицькій і Подільській не функціонували довший час, 1 марта 1510 p.

Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Russiae, Prussiaeque dominus et heres, significamus tenore presentium quibus expedit universis, quia expositum est coram nobis et consiliariis nostris nomine terrigenarum subditorum nostrorum fidelium dilectorum de terns Russiae et potissimum de terris Podoliae et Haliciensi, quomodo per occasionem insecuritatum et bellorum et pluribus annis in terris illis per infideles frequentatorum, iura terrestria et castrensia per officiales ad id designatos non fuerunt prosequuta, propter quod illi subditi nostri tam in redempcionibus bonorum obligatorum, quam in aliis inscriptionibus suis praescriptionis ammissione nollent dampnificatum iri, pecieruntque propterea per nos eis de remedio debito providere.

Unde nos una cum consiliariis nostris indempnitatis eorundem subditorum nostrorum, terrigenarum de terris Podoliae, in ea re consulere cupientes, decrevimus decernimusque, quod non obstante negligentia renovationis inscriptionum quarumcunque tam in iudiciis terrestribus, quam castrensibus, ac etiam redemptionis bonorum hereditariorum quorumcunque obligatorum aut etiam inscriptorum in vim reemptionis alias na vyderkow a tempore conventionis divi olim parentis nostri serenissimi domini Kazimiri Poloniae etс. regis circa oppidum Colomia tempore omagii, per Stephanum Moldaviae vaywodam sacrae suae maiestati praestiti, tentae et celebratae, praefatis terrigenis nostris in terris illis sexus et status utriusque, illis praecipue, qui se iuxta consuetudinem terrarum illarum nostrarum cum pecuniis pro redemptione quorumcunque bonorum reddendis in ecclessiis parochiarum manifestabant pecuniasque levabant, quibus omnibus istis praescriptiones quaecunque terrestres hucusque videlicet a tempore praedicti Colomiensis omagii in banc usque diem obesse non debeant, neque debebunt in futurum – harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio litterarum.

Datum in conventione generali Pyotrkoviensi feria sexta ante dominicam oculi anno Domini millesimo quingentesimo decimo, regni nostri anno quarto. Ioannes de Lasko coadiutor gnesnensis et regni Poloniae cancellarius s[ubs]c[ripsi]t.

Предложене було в галицькім земськім суді в справі Мик[олая] Монастирського – Львів[ський] краєвий архів, кн. земська галицька 6, с. 468.


Примітки

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 206.