Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

25. Покляки, 1431 р.

Михайло Грушевський

Ягайло записує шл. Станіславу, служебнику старости скальського, 30 гр[ивень] на с. Покляках в пов[іті] Скальськім, 14 лютого 1431 р.

Vladislai regis Poloniae etс. super sumam triginta marcarum pecuniae monetae et numeri polonicalium, 48 gr. in marcam quamlibet computando, nobili Stanislao, familiari Ianussii Kierdyowicz, capitanei scalensis, ratione seruitiorum tempore gverrarum in partibus Podoliae exortarum per eundem factorum in et super villa nostra Poklyaky in terra Podoliae et districtu Scalensi sita, inscriptam et donatam.

Quamquidem villam Poklyaki cum omnibus et singulis ipsius utilitatibus, fructibus etс. et universis pertinentiis ad exolutionem usque summae praefatae tenebit et possidebit, hoc autem signanter expresso, quod idem Stanislaus propter defectum hominum in terra Podoliae praedicta residenciam faciat personaliter ibique circa expeditiones domesticas et alias, si eas fieri contingent, nobis cum omnibus subditis obsequi tenebitur et debebit.

Daciones, contributiones et labores quibuscunque vocitentur nominibus, quae antecessoribus nostris, possessoribus Podoliae solui solitae fuerant, per cmethones et incolas villae praedictae efficaciter exoluantur.

Datum Sand[omiriae] feria quarta Cinerum 1431. Relatio venerabilis [Wladislai] de Opporow r[egni] P[oloniae] vicecancellarii. Lectum per Albertum de Zichlin r[egni] P[oloniae] vicecancellarium.

З ревізії прав 1564 [p.] – Кор[онна] метрика Моск[овського] арх[іву] Мін[істерства] справедл[ивості], IV. В., кн. 17, л. 182 v.


Примітки

…с. Покляках в пов[іті] Скальськім – тепер с. Чемеровецького р-ну Хмельницької обл.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 166 – 167.