Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

21. Кутновичі, 1427 р.

Михайло Грушевський

Ягайло переносить с. Кутновичі в землі Холмській на німецьке право, з виключенням лише схизматиків, 20 мая 1427 p.

In nomine Domini. Amen etс.

Nos Vladislaus rex Poloniae etс. significamus etс., quomodo ad instantes peticiones nobilis Annae relictae olim Walcosch de Puthnowicze (!) et Stanislai filii villam ipsorum Kuthnowicze in terra Russiae et districtu Chelmensi sitam, prout in suis metis et graniciis longe, late et circumferencialiter est dinstincta ab antiquo et limitata, de hire polonico, ruthenico et quouis alio in ius theutonicum, quod maidemburgense dicitur, transferimus perpetuo duraturum, remouentes ibidem omnia iura polonicalia, ruthenicalia, modos et consuetudines universas, quae ipsum ius theutonicum plerumque consueuerunt et sunt solitae perturbare.

Eximimus insuper, absoluimus et perpetuo liberamus scultetum ac omnes et singulos cmethones et incolas villae praedictae ab omni iurisdictione et potestate omnium regni nostri palatinorum, castellanorum, woiewodarum, dignitariorum, iudicum, subiudicum caeterorumque officialium et ministerialium eorundem, ut coram ipsis aut ipsorum aliquo pro causis tarn magnis quam paruis, puta furti, incendii, homicidii et membrorum mutilatione seu quibusuis aliis enormibus excessibus citati minime respondebunt nee aliquas penas soluere tenebuntur, sed cmethones et incolae villae praedictae coram suo sculteto, qui pro tempore merit, scultetus vero coram praefata Anna et Stanislao aut ipsorum successoribus legittimis aut coram nobis vel iudice nostro generali, dum tamen per nostram literam sigillo nostro sigillatam euocati fuerint et citati, et hoc si in reddenda iusticia negligentes fuerint et remissi, tunc non aliter quam suo iure maidemburgensi memorato de se querulantibus respondere sint asstricti.

In causis autem criminalibus et capitalibus superius expressatis (!) memorate villae sculteto pro tempore existenti in metis et graniciis iudicandi, sentenciandi, plectendi, condemnandi et puniendi damus et omnimodam concedimus tenore praesentium facultatem, prout hoc ipsum ius theutonicum in omnibus suis punctis, articulis, sentenciis, conditionibus et clausulis postulat et requirit, iuribus tamen nostris regalibus in omnibus semper saluis.

Scismaticis tamen sanctae romanae ecclesiae obedientiam non profitentibus penitus exclusis et exceptis, quos in suis iuribus et consuetudinibus perpetuo volumus permanere.

Actum et datum in Leopoli feria tercia post festum sancte Zophiae 1427, praesentibus etс. Ad relationern venerabilis Stanislai Czyolek elect[i] posn[aniensis], r[egni] P[oloniae] vicecancellarii. Per ducem Mithconem relatio est facta vicecancellario.

З ревізії прав 1564 p. – Кор[онна] метрика Моск[овського] арх[іву] М[іністерства] спр[аведливості], IV. В., кн. 17, л. 276 v.


Примітки

…с. Кутновичі в землі Холмській… – місцевість не ідентифіковано; село з такою назвою не існувало вже на межі XVII і XVIII ст.; див.: Gil А. Chełмskie diecezje obrządku wschodniego: zagadnienia organizacji terytorialnej w XVII і XVII wieku // Polska-Ukraina. 1000 lat sąsiadztwa. – Przemyśl, 2000. – T. 5. – S. 29 – 60.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 163.