Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

16. Яблонів, 1414 р.

Михайло Грушевський

Ягайло надає шл. Миколаю Цесельському з викуплених ним від попередніх державців двох сіл, в Теребовльськім повіті, с. Яблонів, записуючи на нім 250 грив[ень], 14 жовтня 1414 р.

Vladislaus rex Poloniae etс. Significamus etс., quod cum nobilis Nicolaus Czieszielski fidelis noster dilectus villas nostras in districtu Trembowliensi sitas puta Iablonow apud strenuos Dobkonem de Olewin in centum et Podhayce apud Michaelem de Buczacz capitaneum haliciensem similiter in centum marcis de nostro consensu et voluntate speciali redemisset nobisque quinquaginta marcas in parat(is) numeri ac ponderis polonicalium, 48 grs. in quamlibet marcam computando, legitime mutuasset ac eas de mandato nostro manibus strenui Gedigoldi capitanei podoliensis assignasset realiter cum effectu, desideriose nos petiit et optauit, ut villam praedictam Podhayce de suis manibus recipere et centum marcas, quibus eandem redemit, una cum aliis centum quinquaginta marcis suprascriptis in villa Iablonow praenominata ac agregotione (!) insribere dignaremur, – ipsius itaque Nicolai Czessielski iustis et bene mentis postulationum verius et peticionibus instanciis misericorditer mediantibus ipsum inde specialis gracie praerogativa praeuenire cupientes et ad obsequia nostra reddere continuo promptiorem, memoratas ducentas quinquaginta marcas numeri et ponderis praedictorum sibi in villa nostra Iablonow supradicta damus, asscribimus, attribuimus riteque ac realiter assignamus ipsamque villam Iablonow, prout in suis metis et graniciis longe, late circumferencialiterque ab antiquo est limitata et distincta, eidem Nicolao Czessielski in suorum fidelium obsequiorum recompensam de innate nobis celsitudinis dementia damus, conferimus liberaliter et donamus ad eius vitae terminum ultimum et extremum per ipsum Nicolaum cum omnibus et singulis eiusdem villae Iablonow utilitatibus, fructibus, prouentibus etс. omnibusque pertinenciis et appendiis, ad earn quomodolibet ab antiquo spectantibus, habendam, tenendam, utifruendam ac pacifice ad vitae suae terminum, ut praemittitur, possidendam, exactionibus dumtaxat, contributionibus, dationibus et quibusuis solutionibus nobis et nostris praedecessoribus per quosuis praedicte terrae Trembowliensis inhabitatores solui solitis exclusis et exceptis, quas pro nobis integre reseruamus, illo etiam non obmisso specialiter et expresso, quod dum sepefatum Nicolaum migrare ab hac luce contigerit, extunc persolutis suis liberis seu successoribus legitimis ducentis quinquaginta marcis antedictis per nos vel successores nostros praefatae villae Iablonow possessio ad nos vel successores nostros deuolvi debebit plene iure.

Datum in Medinice die dominica ante diem Hedwegis 1414. Ratione autem villae praedictae idem Nicolaus cum una hasta et duobus sagitariis nobis obsequi tenebitur et seruire ad expeditionem quamlibet occurentem. Ad relationem Manziconis. Lectum per Albertum de Zichlin r[egni] P[oloniae] vicecancellarium.

З ревізії прав 1564 p. – Кор[онна] метрика Моск[овського] арх[іву] Мін[істерства] справ[едливості], IV. В., кн. 17, л. 112.


Примітки

…в Теребовльськім повіті, с. Яблонів – тепер с. Гусятинського р-ну Тернопільської обл.

Podhayce… – тепер м. Тернопільської обл.; згадується в історичних джерелах як місто в 1463 р., а в 1539 р. отримало магдебурзьке право; див.: Історія міст і сіл Української РСР: Тернопільська область. – К., 1973. – С. 110.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 158 – 159.