Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

4. Новощиці, 1377 р.

Михайло Грушевський

Володислав Опольський надає Джурджі, воєводі волоському, с. Новощиці і Ступницю в пов[іті] Самбірськім. 10 падолиста 1377 р.

In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam.

Ladislaus Dei gratia dux opoliensis, wielunensis et Russiae universis et singulis, quibus expedit, tenore praesentium declaramus, quod inspectis fidelibus et varus obsequiis fidelis nostri Czurcowic woiewodae woloskiego (!) nobis hactenus operosa sallicitudine exhibitis et in futurum propensius exhibendis et quia idem Czurcz woiewoda cum uxore et pueris suis residentiam personalem facere tenebitur in predicta nostra terra Russiae propter defectum gentium vigentem in eadem, sibi suisque heredibus et legitimis successoribus villas nostras Nowoszczyce et Slupnica etiam damus scribere (!) molendinum cum pratis, quae emit apud Petrum Winnickiego (!) in districtu Samboriensi nuncupatis ac situatis, cum omnibus earundem utilitatibus, fructibus, proventibus, censibus, redditibus et caeteris obventionibus universis, eodem etiam iure, quo easdem villas hucusque habuimus et possedimus, prout in suis metis nunc sunt distinctae, videlicet agris, pratis, campis, pascuis, molendinis, silvis nemoribus, quercetis, piscinis, lacubus, piscaturis, aquis et earum decursibus ac ceteris ipsarum pertinentiis universis damus, conferimus et donamus donatione perpetua et irrevocabili iugiter possidendas, tenendas, utifruendas, donandas, dandas, obligandas, commutandas, vendendas, alienandas et in usus suos suorumque heredum et legifimorum successorum voluntarios convertendas, prout sibi et eisdem utilius videbitur expedire, verum tamen in predictis villis de qualibet domo seu fumo duos grossos latos, vel quatuor parvos pro censu nostrae camerae singulis annis in festo sancti Martini episcopi recipiendos nobis et nostris posteris perpetue reservamus.

Presertim vero predictus Czurcz woiewoda suique heredes et successores legitimi de prescriptis villis cum una hasta et duobus sagittariis in equis valentibus, quotiescunque opportunum fuerit, iuxta consuetudinem aliorum terrigenarum nostrorum nobis et nostris posteris servire sit astrictus. In cuius rei testimonium sigillum nostrum maius est appensum presentibus.

Actum et datum in Lamberga in vigilia sancti Martini episcopi sub anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo septimo, presentibus his nobilibus fidelibus nostris: Andrea capitaneo, domino Szoff, Waszczko Stephankowicz, Szenko Ryterzowicz, Stecko Switelowicz, Lan Zalwowski ac domino Nicolao cancellario nostro in presentia hinc in commissoque, ceteris pluribus fidedignis.

Грамота ся і попередня в потвердженні кор[оля] Володислава Ягайла, данім в Медиці 2/Х 1425 на прошения «Iwonis et nobilis Clementis dictorum Dziurdz de Stupnica», була предложена до вписання до книг земських перемиських (кн. 156, с. 603) Янушем Вислоцьким, м[а]б[уть], в р. 1629 (книга з фрагментів різних років). Деякі недокладності можуть бути толковані довільностями й помилками копіста; важніший брак термінів феодального володіння, звичайних в грамотах Володислава.


Примітки

…с. Новощиці і Ступницю в пов[іті] Самбірськім – тепер села і розташовані в Дрогобицькому р-ні Львівської обл.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 146 – 147.