Початкова сторінка

Михайло Грушевський

Енциклопедія життя і творчості

?

1. Пустош над Сяном, 1361 р.

Михайло Грушевський

Кор[оль] Казимир надає братам Петру і Павлу пусті землі над р. Сяном 25 червня 1361 р.

In nomine Domini. Amen.

Reges decet pro fide dignorum obsequia prestare et dignis digna premia ampliare, ut ex eo ceteri fideles regni sumant exemplum commendabile et efficiantur ad virtutum quaelibet impendia promptiores.

Nos igitur Casimirus Dei gratia rex Poloniae, necnon terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cuiaviae, Pomeraniae, Russiae dominus et heres etс. notum facimus, quibus expedit, universis, tam presentibus, quam futuris, presentium notitiam habituris, quod considerando digna fideliaque et grata servitia nobis et regno nostro per fideles nostras Petrum et Paulum fratres germanos de Hungaria fideliter exhibita, multipliciter et constanter impensa et in futurum posteritate cum ipsorum ad ampliora se asserunt promptos et paratos, ne itaque talium servitiorum promptitudinem nostra regalis maiestas pertransire videatur, eisdem Petro et Paulo fratribus ipsorumque posteris et successoribus legitimis loca nostra deserta in districtu Sanocensi videlicet Iurowce, Srogow et altera Srogow super fluvio dicto Rusava et in suis limitibus Dydnia et Temeszow fluviis cum ripa fluminis San consistend(a) collocari usque ad ortum dictorum fluviorum Dydnia et Temeszow cum omnibus rivis in ipsa flumina decurrentibus circumquaque plenarie mensuranda et collocanda cum omnibus et singulis ipsorum utilitatibus, fructibus et reditibus, censibus et emolumentis, cum agris cultis et incultis, pratis, pascuis et rubetis, silvis, nemoribus, venationibus, aucupationibus, cum piscinis, molendinis, aquis, aquarum decursibus, necnon cum omnibus aliis pertinentiis, prout ipsa loca deserta in suis limitibus circumferentialiter sunt distincta, cum omni iure, dominio, prout ad nos et ad dominum castri nostri Sanocensis noscebantur pertinere, damus, conferimus, donamus, attribuimus, adscribimus et appropriamus ipsis Petro et Paulo fratribus iam dictis et ipsorum legitimis successoribus perpetuis temporibus possidenda, habenda, tenenda, donanda, alienanda, commutanda ac pro sua ipsorumque legitimorum successorum voluntate et utilitate quomodolibet convertenda.

Ratione cuius donationis sepedicti fratres Petrus et Paulus cum suis legitimis successoribus nobis et nostris posteris successoribusque legitimis, quociescunque necesse fuerit, cum hasta et duobus sagittariis decenter expediri, temporibus perpetuis servire ad quamlibet expeditionem generalem sunt adstricti. Ut autem haec nostra donatio firma et inviolabilis permaneat, presens privillegium saepedictis Hungaris Petro et Paulo fratribus et ipsorum posteris ac successoribus legitimis dari facimus nostri maioris sigilli appensione communitum.

Actum et datum Cracoviae feria sexta proxima post diem beati Joannis Baptistae anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo primo, praesentibus his testibus strenuis viris dominis: Ottone de Pilcza capitaneo nostro Russiae, Andrea Bawrzowski, subiudice cracoviensi, Vilczkone sandomiriensi, Dobieslao vislicensi castellanis, Iascone woynicensi, Floriano lanciciensi, Ioanne cracoviensi castellanis et aliis quam pluribus aulicis fide dignis. Scriptum per Ioannem notarium de Magna Polonia etс.

Грамота ся в потвердженні 1423 p. була вписана до книг сяноцького ґроду в р. 1758 на жадання шл. Йосифа Філіповського – Львівського краєвого архіву, т. 242, с. 46. Вона має ту ж дату і буквально однакова з грамотою тим же особам на порожні землі над р. Саночком, звісною нам в потвердженнях 1440, 1463 і 1549 р. і друкованою в «Kodeks Małopolski», III, ч. 741. Се кидає певне підозріння на нашу грамоту.


Примітки

…lоса nostra deserta in districtu Sanocensi videlicet Iurowee, Srogow et altera Srogow… – тепер с. , , Srogό Gόrny на території Польщі.

Подається за виданням: Грушевський М.С. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2005 р., т. 7, с. 143 – 144.